Registro n. 9 precedente | 7 di 257 | successivo

7. Cicco Simonetta ai collaterali del banco degli stipendiati 1452 maggio 8 sine loco

Francesco Sforza non vuole che vi sia alcuna contestazione sulla tenuta dei balestrieri da parte di Filippino da Castellazzo, castellano di Montebarro. Egli addebita la mancanza di annotazione dei suoi balestrieri al fatto che gli ufficiali erano ignari della loro presenza alle mostre.

MCCCCLII die viii maii.
Domini Collaterales generales, conqueritur Filippinus de Castellacio, castellanus ducalis Montis Barri, in scriptionibus sociorum suorum factis, annotatum non fuisse balisterios suos (a) apparet, quos continue hucusque tenuit ad eius servicia pro medietate pagarum suarum et processisse ex inscientia officialium, qui tales scriptiones et novitates fecerunt, et evidenter cognosci potest ipsum semper tenuisse premissos balisterios, cum in monstris suis semper presentaverit ex sociis suis balisterios. Contentatur autem illustrissimus dominus dominus noster ut querele causam non habeat quia satis consonum est in dicto fortilicio absque balisteriis suis non stetisse nec stare, ut eos pro bonis admittatis quemadmodum de eorum scriptione semper appareret amodo retro, et de presenti ipsam scriptionem fieri faciat nominando illos, qui sunt balisterii, ut in futurum similis error non interveniat, nonobstante aliquibus in contrarium facientibus.
Cichus manu propria.


(a) Segue non depennato.

(1) La persona e la carica non sono segnalati da SANTORO, Gli uffici.