Registro n. 9 precedente | 71 di 257 | successivo

71. Cicco Simonetta ai Collaterali generali 1456 febbraio 6 Milano

Cicco comunica, per mandato ducale, ai collaterali del banco degli stipendiari che Francesco Sforza ritiene che gli errori di Ambrogio da Policastro, conestabile della porta di Ognissanti di Cremona, siano dovuti a ignoranza degli ordini e non a malizia, perciò vuole che le sue ragioni non siano più oltre tenute in sospeso, e lo ammoniscano ad osservare le disposizioni ducali.

MCCCCLVI, die vi februarii.
Spectabiles Collaterales generales banchi stipendiariorum Mediolani, teneri videntur in suspenso rationes Ambrosii de Policastro, conestabilis porte Omnium Sanctorum civitatis Cremone, propter nonnullos qui sibi comperiuntur defectus, et quoniam illustrissimus dominus princeps noster satis informatus est de fide et sufficientia ipsius Ambrosii erga dominationem suam et cum bene et fideliter servivisse, talesque defectus secutos esse pocius ob ordinum ignorantiam, quam ob aliquam malitiam contentatur et vult celsitudo sua quod rationes eiusmodi suas fieri et conduci usque in presentem diem faciatis, defectibus et ordinibus ipsis nequaquam attentis, eum tamen informando de ordinibus ipsis ac bene conmonendo quod de cetero advertat eos observare et anteactam inadvertentiam suam in melius emendare. Data Mediolani, die suprascripto.
Cichus manu propria subscripsit de ducali mandato.