Registro n. 9 precedente | 87 di 257 | successivo

87. Francesco Sforza ai Collaterali generali 1456 giugno 14 Milano

Francesco Sforza interviene presso i collaterali del banco degli stipendiati perché sistemino le irregolarità di registrazioni commesse da Francesco de Trevio, castellano della fortezza di Cassano d'Adda.

[ 25r] Dux Mediolani, et cetera.
Collaterales nostri generales, videtur Franciscus de Trevio, castellanus arcis nostre Cassani, in eius scriptionibus et monstris nonnullos habere defectus ex eo quod inter pagas quas tenuit balistrarios non nominaverit iuxta ordines nostros, item quia sociales sui in monstris ei factis nominibus et cognominibus aliquando bene non responderint, item quia nonnullas cassationes et remissionem per eum factas ad banchum illum nostrum stipendiariorum iuxta ordines scribi non fecerit. Cum autem informati sumus ipsos defectus processisse errore potius quam culpa et belli tempore per Rossinum Pioram, tunc commissarium in ipsa terra nostra Cassani (1), ex litteris vestris plures ei factas esse cassationes et remissiones indemnitati ipsius castellani nostri providendum duximus. Volumus propterea et vobis mandamus quatenus eiusdem castellani nostri, rationes faciatis et fieri faciatis a die introytus sui in ipsam arcem usque ad diem ultime monstre ei facte pro illis paghis, quas tenuisse appareat, eidem admittendo cassationes et remissiones quascumque per ipsum Rossinum ei factas in quaterneto ipsius Rossini apparentes et remittendo penitus omnes defectus balistrariorum et male respondentium, tam a monstris quam cassationibus quemadmodum nos facimus per presentes. Et quia alius [ 25v] defectus esse videtur ad faciendas rationes ipsius castellani ex eo quod nonnullas cassationes et remissiones ac licentias fecerit, de quibus non appareat ad bancum illum nostrum stipendiariorum, neque in quaterneto ipsius Rossini, contentamur et volumus quod, facta vobis per eum ex eius libris vel aliter fide de cassationibus et remissionibus ac licentiis ipsis, eas admittatis et pro bonis habeatis, aliquibus ordinibus nostris in contrarium nequaquam attentis. Data Mediolani, xiiii iunii 1456.
Nicolaus.
Cichus.


(a) Segue monstris quam cassationibus a margine.

(1) La carica non è segnalata da SANTORO, Gli uffici.