Lombardia Beni Culturali
166

Libellus

1187 marzo 14, Lodi.

Alberico, vescovo di Lodi, dà a titolo di livello perpetuo a Cabianus Beccarius un appezzamento di terra di due tavole situato in Lodi, vicino alla becaria maior, al fitto annuo di tre soldi di denari buoni imperiali, da pagare a s. Martino.

Originale, AMVLo, Pergamene, tab. 2 [A]. Regesti: Gavazzi, Regestum, f. 2v, n. 19; Gavazzi, Inventarium, p. 2, n. 19; Bonomi, Synopsis, p. 84, n. 164.
Sul verso, di mano del notaio, Libell(um) domini episcopi quod fecit Cabianus completato da mano del XIV secolo pro quodam sedimine iacente apud becariam. Segnatura Gavazzi: 19, indicazione dell'anno e del contenuto della stessa mano; segnatura e data Bonomi: 164. MCLXXXVII.

Edizione: VIGNATI, Codice diplomatico, II, n. 125.

Buono stato di conservazione, lievi macchie. La pergamena era originariamente piegata in quattro nel senso della scrittura. Si vede la rigatura.

(SN) Anno ab incar(nacione) domini nostri Iesu Christi, mill(esimo) cent(esimo) octuagesimo septimo, quarto decimo die mar(cii), indic(ione) quinta. In Christi nomine. | Placuit atque convenit inter dominum Albericum, Dei gr(ati)a Laudensem episcopum, a parte ipsius episcopatus, nec non et inter Cabianum Beccarium ut in Dei nomine | debeat dare sicut a presenti dedit ipse dominus episcopus eidem Cabiano et suis heredibus masculis tantum ad habendum et tenendum | seu fictum censum reddendum, libellario nomine usque in perpetuum, videlicet tabulas duas plus minusve sediminis quod | iacet in civitate Laude, apud becariam maiorem, est ei a mane via, a meridie Fraschi, a sera Ugonis Pelegrini, a monte heredum quondam Co|mitis Fabri, vel sic ibique alie sunt coherentie, ea r(ati)o(n)e uti amodo in antea suprascriptus Cabianus et sui heredes masculi tantum et cui | dederint habere et tenere debeant suprascriptum sedimen una cum accessionibus et ingressionibus seu cum superioribus et inferioribus suis qualiter superius l(egitur)| inintegrum, et facere in eo de frugibus et reditibus seu censibus quos exinde annue Dominus eis dederit, iure libellario nomine, quicquid eis fuerit | oportunum sine contraditione suprascripti domini episcopi eiusque successoris, et persolvere exinde debeat annuatim suprascriptus Cabianus et sui heredes | et cui dederint suprascripto domino episcopo et eius successori vel cui dederint solidos tres den(ariorum) bonorum imperial(ium) in festo sancti Martini, omni anno. Et con|venerunt inter eos quod si tenuerit suprascriptum fictum post festum sancti Andree transactum, quod liceat tunc suprascripto domino episcopo disfictuare suprascriptum sedimen | sine calumpnia et tunc totum edifficium sediminis deveniat in virtute et potestate domini episcopi; et convenerunt inter eos quod si aliqua ipsarum | parcium voluerit vendere illud ius quod ei pertinet in suprascripto sedimine, quod altera possit tunc emere pro denariis duodecim imperial(ium) minus quam alius | homo; item convenerunt inter eos quod si suprascriptus Cabianus voluerit vendere illud ius quod ei pertinet in suprascripto sedimine, suprascripto domino emere nolente, | possit vendere cui voluerit preter ecclesie vel hospitali vel homini alterius (a) civitatis vel episcopatus, ita quod dominus tunc habeat ab emptore denarios | duodecim imperial(ium) pro investitura et confirmatione libelli. Alia superinposita inter eos non fiant. Quia sic inter eos stetit et convenit. | Unde duo libelli traditi sunt uno tenore. Actum est hoc in Laude. Sign(a) ++ man(uum) suprascriptorum domini episcopi et Cabiani, qui hunc libellum fieri rogaverunt ut supra. Sign(a) +++ | man(uum)Rasi de Rainoldis et Ugonis de Trexeno et Arclembaldi de Somaripa, testium.
(SN) Ego Albertus palatinus notarius rogatus hunc libellum tradidi et scripsi.


(a) alteri in A.

Edizione a cura di Ada Grossi
Codifica a cura di Ada Grossi

Informazioni sul sito | Contatti