Lombardia Beni Culturali
210

Libellus

1195 agosto 1, Lodi.

Arderico, vescovo di Lodi, dà a titolo di livello perpetuo ad Alberico Bregundius de Basiasco un prato situato nella curtis di Sommariva al fitto annuo di due soldi di imperiali, da pagare a s. Lorenzo.

Originale, AMVLo, Pergamene, tab. 2 [A]. Regesti: Gavazzi, Regestum, f. 22r, n. 175; Gavazzi, Inventarium, p. 44, n. 175; Bonomi, Synopsis, p. 99, n. 207.
Sul verso, di mano del notaio, Lib(ellum) domini episcopi quod Albericus B(re)gundius (ripetuto) fecit. Segnatura Gavazzi: 175, indicazione dell'anno e del contenuto della stessa mano; segnatura e data Bonomi: 207. MCVC.

Edizione: VIGNATI, Codice diplomatico, II, n. 189.

Buono stato di conservazione. La pergamena era originariamente piegata in quattro nel senso della scrittura. Si vede la rigatura.

(SN) Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi mill(esim)o cent(esim)o nonagesimo quinto, primo die agusti, indic(ione) tertia decima. In Christi nomine. | Placuit atque convenit inter dominum Ardericum, Dei gr(ati)a Laudensem episcopum, nec non et inter Albericum Bregondium de Basiasco ut in Dei | nomine debeat dare sicut a presenti dedit ipse dominus episcopus, a parte suprascripti sui episcopatus, eidem Alberico ad habendum et tenendum | seu fictum censum reddendum, libellario nomine usque in perpetuum, videlicet pratum unum quod iacet in curte de Summari|pa, a mane et a meridie via, a sera costa de la Taxara, a monte rainarolum, ea ratione uti a modo in antea suprascriptus Albericus et sui here|des et cui ipsi dederint habere et tenere debeant suprascriptum pratum una cum accessionibus et ingressionibus seu cum superioribus et inferiori|bus suis qualiter superius l(egitur) inintegrum, et facere in eo de frugibus et redditibus seu censibus quos exinde annue Dominus eis dederit, iure | libellario nomine, quicquid (a) eis fuerit hoportunum sine contraditione suprascripti domini episcopi eiusque successoris vel cui dederit, et persolve|re exinde debeat singulis annis, in unoquoque festo sancti Laur(enti)i, solidos duos i(n)perial(ium); et convenit inter eos si tenuerit suprascriptum fictum post fe|stum sancti Michaelis transactum, quod liceat tunc suprascripto domino difictuare suprascriptam fictalitiam sine calumpnia. Item convenit inter eos si | aliqua ipsarum partium voluerit vendere illud ius quod ei pertinet in suprascripta fictalitia, quod altera possit tunc emere pro denariis duodecim inperial(ium) minus | quam alius homo; item convenit inter eos si suprascriptus Albericus voluerit vendere illud ius quod ei pertinet in suprascripta fictalitia, suprascripto domino e|mere nolente, possit vendere tantum hominibus loci de Cavenago et de Summaripa, ita quod dominus habeat ab e(n)tore denarios duodecim i(n)perial(ium)| pro investitura et confirmatione libelli et ita quod ipse nec eius heredes non possit ponere predictum pratum in guarda, nisi quando alia | prata domini episcopi ponontur in guarda, et salvo honore domini quod habet in ipso prato pro honore curtis. Quia sic inter eos stetit. | Unde duo libelli traditi sunt uno tenore. Actum in Laude. Adfuerunt testes Guido Corvus et Copeta de Crotis et Ugo.
(SN) Ego Basacomes domini Frederici imperatoris notarius rogatus hunc libellum tradidi et infra nominatum Ottolinum notarium scripbere iussi et subscripsi.
(SN) Ego Ottolinus sacri pallatii notarius iussu Bassacomitis notarii hunc libellum scripsi.


(a) Segue depennato facere

Edizione a cura di Ada Grossi
Codifica a cura di Ada Grossi

Informazioni sul sito | Contatti