Lombardia Beni Culturali
12

Carta venditionis

1119 aprile, Milano.

Marchese del fu Lorenzo detto de Garbaniate, di Milano, di legge longobarda, vende a Guifredo del fu Ambrogio detto de Sancto Sisto della stessa città per soldi trenta di denari buoni milanesi nove appezzamenti fra campi e boschi siti nel territorio di Garbagnate.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 432 [A]. Regesto, ASMi, Catalogo, IV, fasc. 65. Sul verso, sembra della stessa mano, annotazione illeggibile. Annotazioni tarde.

(ST) Anno dominice incarnacionis milleximo centeximo nono decimo, mense aprilis, indicione duodecima. Constat me Mar|kesem filium quondam Laurentii qui dicitur de Garbaniate de civitate Mediolani, qui professus sum lege vivere Longobardorum, acce|pisse sicuti et in presentia testium manifestus sum quod accepi a te Guifredo filio quondam Ambrosii qui dicitur de Sancto | Sisto de eadem civitate argen(ti) den(ariorum) bon(orum) Mediol(anensium) solidos triginta finito precio sicut inter nos convenit pro peciis | novem inter campos et silvas castaneas cum areis earum, que sunt super totum per mensuram iustam perticas --------------, iuris mei, quas habere visus sum in suprascripto loco et fundo Garbaniate et in eius territo|rio, et mihi advenerunt per successionem ex parte quondam ipsius genitoris seu genitricis mee, | omnia et in omnibus ut supra legitur in integrum. Quas autem res [superius dictas] cum superioribus et inferioribus seu | cum finibus et accessionibus suis in integrum ab hac die tibi qui supra Guifredo pro suprascripto precio vendo, trado et | mancipo ut facias exinde a presenti die tu et cui dederis vestrisque (a) heredes iure proprietario nomine quicquid | volueritis sine omni mea et heredum meorum contradicione. Quidem et spondeo atque promitto me ego | qui supra Markese una cum meis heredibus tibi qui supra Guifredo et cui tu dederis vestrisque heredibus suprascripta ven|deta (a) qualiter superius legitur in integrum ab omni homine defensare. Quid si defendere non potuerimus aut si contra hanc | cartam vendicionis per quodvis ingenium agere aut causari presumpserimus, tunc in duplum vobis suprascripta vendita | restituamus sicut pro tempore fuerit aut valuerit sub estimatione in eodem loco. Quia sic inter nos convenit. | Actum suprascripta civitate.
Signum + manus suprascripti Markesi qui hanc cartam vendicionis ut supra fieri rogavit.
Signum + (b) manuum Ambrosii, Iohannis, Petri, testium.
(ST) Ego Otto notarius et iudex sacri palacii scripsi, post traditam complevi et dedi.


(a) Così A.
(b) Non c'è corrispondenza tra il numero delle croci e il numero delle persone.

Edizione a cura di Maria Franca Baroni
Codifica a cura di Valeria Leoni

Informazioni sul sito | Contatti