Lombardia Beni Culturali
9

Lucii papae III privilegium

1185 aprile 16, Verona.

Lucio III papa conferma alla chiesa di San Desiderio beni, possessi e privilegi, con l'obbligo di corrispondere annualmente alla Sede Apostolica sei denari di moneta milanese.

Originale, ASBs, ASC, Santa Giulia, b. 2, n. 17 (già BQBs, Fascicolo di documenti di Santa Giulia). Nel verso, di mano del sec. XII, due righe di scrittura parzialmente coperte da altre di mano moderna: Privilegiu(m) Lucii III [[...]] liceat [[...]] hominum |[[...]]are ecclesia Sancti Desiderii; di mano del sec. XIV: Privilegium exe(m)ptionis ecclesie S(ancti) Desiderii in Castro | que est immediate subiecta Romano Pontifici; segnature moderne: N. 14 e XIV. Altre notazioni tarde.

Edizione: KEHR, Papsturkunden, V, n. 26, pp. 457-59.
Regesto: KEHR, Italia Pontificia, VI, n. 3, p. 316.

La pergamena presenta leggere rosicature lungo i margini superiore e sinistro e lungo la plica, una macchia in corrispondenza della parte destra di rr. 5-7, fori e abrasioni di inchiostro in corrispondenza di antiche piegature verticali. La rigatura e linee verticali che delimitano lo specchio di scrittura sono incise a secco. Al centro della plica sono visibili un grosso foro cucito e tracce di filo serico di colore giallo utilizzato per l'appensione del sigillo.
Il documento è tutt'ora conservato nella camicia cartacea ottocentesca, recante l'indicazione Protocollo Queriniano 1880 n. 83 e la nota Depositato dall'abate Angelo Capilupi curato di S. Alessandro; quest'ultima notizia, riportata anche da Kehr nella sua edizione del documento, fornisce un'utile guida per ricostruire le possibili vicende subite dalla pergamena - e dalle altre originarie di San Desiderio - nel corso del XIX secolo, fino al deposito presso la Biblioteca Queriniana.

Lucius episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis clericis ecclesie Sancti Desiderii Brixien(sis) tam presentibus quam futuris canonice substinendis , in perpetuum. | Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilis postulata vires indubi|tanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam Sancti Desiderii, que beati Petri iuris | existit, ad exempla felicis recordationis Alexandri papae predecessoris nostri, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus (a) | et presentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona ecclesia eadem in presentiarum iuste et canonice possidet | aut in futurum concessione po[nti]ficum, largitione regum vel principum, oblatio[ne] fidelium seu aliis iustis modis prestante Do[mi]no poterit adipisci, firma vobis | vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus esprimenda vocabulis: locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est, cum omnibus perti|nentiis suis, quicquid habetis in loco qui dicitur Cerpentum, quicquid habetis in Lantenetulo, quicquid habetis apud Saetum, quicquid habetis apud Concisium, quicquid habetis in loco qui dicitur Be, quicquid habetis apud Gussciacum, quic quid habetis apud Sisanum cum omnibus decimis et pertinentiis suis, quicquid habetis | in burgo qui dicitur Sancti Nazari, ecclesiam Sancti Faustini de Saeto quam per canonicos Brixienses tenetis salvo censu quatuor denariorum, quos eis de ipsa solvere tenemini annu|atim, cum omnibus pertinentiis suis. Sane novalium vestrorum, que propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis deci|mas exigere vel extorquere presumat. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, non pulsatis campanis, exclusis excommunicatis | et interdictis, suppressa voce divina officia celebrare; sepulturam preterea ipsius ecclesie liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se | illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva iustitia illarum ecclesiarum a quibus mor[t]uorum corpora assumuntur. | Crisma quoque, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordina[tio]nes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovend[i], a diocesano suscipietis episcopo, siquidem | catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis voluerit exhibere; alio[qu]in liceat vobis quemcumque malueritis catholicus adire antistitem qui nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. | Obeunte vero preposito, qui in ecclesia vestra pro tempore fuerit, nullus ibi | qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Deum providerunt eligendum. Ad indi|cium autem, quod eadem ecclesia specialiter beati Petri iuris existat, sex denarios Mediolanensis monete nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino | hominum liceat prefatam ecclesiam temere, perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum | pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis (b) profutura, salva sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis | paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio | existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis | aut eidem loco sua cura servantibus, sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis [in]veniant. Amen. Amen. AMEN.
(R) Ego Lucius catholice Ecclesie episcopus subscripsi. (BV)
+ Ego Theodinus Portuensis et Sancte Rufine sedis episcopus subscripsi.
+ Ego Theobaldus Hostienci Velletrensis episcopus subscripsi.
+ Ego Iohannes presbiter cardinalis tituli Sancti Marci subscripsi.
+ Ego Laborans presbiter cardinalis Sancte Marie Transtiberi tituli Calixti subscripsi.
+ Ego Hubertus presbiter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Damaso subscripsi.
+ Ego Albinus presbiter cardinalis tituli Sancte Crucis in Ierusalem subscripsi.
+ Ego Arditio diaconus cardinalis Sancti Theodorii subscripsi.
+ Ego Gratianus Sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis subscripsi.
+ Ego Soffredus Sancte Marie in Via Lata diaconus cardinalis subscripsi.
Datum Verone per manum Alberti Sancte Romanae Ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii, .XVI. kal(endas) maii, indictione tertia, incarnationis Dominice anno .°M°CLXXV., pontificatus vero domini Lucii papae .III. anno .IIII.
(BD)

(a) La prima -u- corr. su altra lettera, come pare.
(b) -im- corr. su altre lettere erase.

Edizione a cura di Diana Vecchio
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS