Lombardia Beni Culturali
10

Breve investiture

1186 luglio 12, <Brescia>.

Belenato prete e officialis della chiesa di San Desiderio, alla presenza di Nunziato, Bellino e Salvagno, loca a Paolo Gronda di Scisano e ad Albertino e Giovannino, rappresentati da Giovanni Gronda e Graziolo Gronda, due terre site a Scisano, per il fitto e la decima annui rispettivamente di due imperiali o quattro mezzani e di due imperiali o quattro nostre monete, da pagarsi alla festività di san Martino.

Originale, ASBs, ASC, Codice Diplomatico Bresciano, b. 7, n. CXXIII (già BQBs, Codice Diplomatico Bresciano, p. 146 n. 45) [A]. Nel verso, di mano del sec. XII: Carte de Sciscano (così); di mano del sec. XIII: Carte de terris a Scisano .IIII.or s(olidos) imp(eriales)[[...]] (lettere coperte dalla carta utilizzata per rilegare le pergamene al registro, qui e oltre) | in festo Sancti Ma(rtini); di seguito, di mano del sec. XIV: iuris Sancti Desiderii [[...]]; altra scrittura di mano coeva, coperta dalla carta del registro, di cui solo alcune lettere si intuiscono con l'ausilio della lampada di Wood.

La pergamena presenta un'ampia macchia in corrispondenza di rr. 9-14 e altre macchie dovute alla colla utilizzata per rilegare le pergamene al registro, un foro e abrasioni in corrispondenza di antiche piegature orizzontali cui è stata sottoposta per la conservazione.

(SN) In Christi nomine, die dominico .XII. intrante iulio, in claustro Sancti Desiderii. | Per lignum quod in sua tenebat manu pre Belenatus, officialis Sancti | Desiderii, vice et nomine suorum confratrum qui nunc sunt vel qui (a) pro t(em)pore ibi fuerint, | presentibus Nunciatto, Bellino et Salvagno, investivit Paulum de Grundis | de Scisano pro se et suis heredibus et Iohannem Grundam et Graciolum Grundam, vice et | nomine Albertini et Ioannini (b) quorum tutores sunt, nominatim de duabus peciis terre iu|ris Sancti Desiderii, que pecie terre iacent ad Scisanum, uni pecie quarum coheret | a mane Mella, a sero Sancta Iulia, a monte et a meridie filii Bosadri de Pontecarali; | alteri pecie coheret a mane et a meridie Mella, a sera Sancta Iulia et ingressus, | a monte filii Bosadri de Pon(tecarali). Tali vero modo fec(it) hanc investituram, ut dehinc | in antea ipse Paulus, Albertinus et Iohanninus et eorum heredes aut cui dederint ha|beant et teneant suprascriptas pecias terre im perpetuum, et faciant inde quod sibi oportunum | fuerit scilicet vendere, donare et pro anima iudicare, excepto quod non debent eas dare | ecclesie nec servo aut homini potenti, et persolvere inde debent annuatim, in festo sancti | Martini vel ad oct(avam) sequentem vel antecedentem, predictis officialibus vel eorum suc|cessoribus aut suo misso duos sol(idos) imperial(es) vel quatuor mezanorum pro decima | et duos sol(idos) imperial(es) vel quatuor nostre mon(ete) pro ficto. Dato e consignato illo ficto | ali[a su]perinposita inde eis fieri non debet, et ipsi officiales debent dare ad comme|dendum, ut sibi habuerint, [uni soli] homini qui fictum illud portaverit et decimam; | et convenerunt inter se, ut si ipse Paulus, Albertinus et Iohanninus vel eorum heredes | vendere voluerint, quod prius debent illos inde appellare, et si emere voluerint | pro .XII. imperial(es) debent eis dare minus quam alteri, et si emere noluerint | vendant cui velint ut dictum est superius, scilicet excepto servo vel ecclesia aut homine | potente, ad illud fictum et usum reddendum, et .XII. imperial(es) dabunt inde suprascriptis | officialibus et pro his debent emptorem investire et br(eve) rogare. Penam vero inter | se posuerunt, ut si quis eorum vel suorum heredum vel successorum omnia ut superius | legitur non adinpleverit, tunc pars parti fidem huius pacti servanti debet | illud fictum in duplum prestare nomine pene, et post penam solutam maneat | hoc pactum in suo robore, ipsis ad invicem ita (c) stipulantibus. Promisit insuper | ipse dominus pre Belenatus (d) pro se et fratribus ibi presentibus defendere et warentare predic|tis et eorum heredibus et predictas pecias terre (e) sub pena dupli da(m)pni quod inde | eis eveniret, stipulatione (f) subnixa (g). Actum est hoc a(nno) D(omini) .MCLXXXVI. | indic(tione) quarta. Interfue(re) dom (h) pre Albertus de Mella et Ugolinus Lafranci de Gisel|berto et Rotomundus et Antolinus filius Martini Vethrieri test(es) rog(ati).
Ego Bonfatus sacri Pal(atii) not(arius) interfui et rog(atus) duo brevia in hoc (i) te|nore scripsi.

(a) q- corr. su altra lettera.
(b) -o- corr. su altre lettere, come pare; segno abbreviativo su a - lineetta ondulata - superfluo.
(c) i- corr. da t
(d) -n- corr. su t, con segno abbreviativo per -us superfluo.
(e) t- corr. su p
(f) -p- corr. da -l
(g) A subnixta con -x- corr. da s e t non cassata.
(h) A dom per omissione del segno abbreviativo.
(i) h- corr. su c, come pare.

Edizione a cura di Diana Vecchio
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS