Lombardia Beni Culturali
70

Breve (carta) investiture

1191 luglio 25, Brescia.

Giovanni *Drubeccus*, preposito della chiesa di S. Giovanni de foris, d in investitura a Girardo de Gazio, di Cellatica, una tavola di terra, su cui costruita una casa, sita a Brescia in borgo Arcus - gi tenuta da Margherita, vedova di Mangano de Pontolio, e da suo nipote Attolino, che ora rimettono l'immobile nelle mani dell'anzidetto preposito, insieme ad ogni relativo diritto, e ricevendo da Girardo, per la refuta, cinque lire e mezzo di moneta bresciana -, al fitto annuo di ventiquattro denari di moneta bresciana da pagare a s. Michele oppure otto giorni prima o dopo; stabilito inoltre il divieto per il conduttore di apprestare un forno o una fucina nella casa in questione.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59. Menzione in Synopsis, p. 64 (alla data 1191 luglio 7), e in Inv. 72, p. 135. Nel verso, di mano del sec. XIII-XIV: Carta Girardi (ma Ioh(ann)is) Gazii de Celatica; di mano del sec. XV: Investitura unius petie terre et domus in contrata Arcus. 1191; segnatura del sec. XVII: 331; di mano Boeri: Capsula domorum civitatis | 5a.

(SN) Anno domini nostri Iesu Christi mill(esimo) c(entesimo) nonag(esimo) primo, indictione .VIIII., die io|vis .VII. (a) exeunte mense iulii. In soburbio Arcus, civitatis Brixie, in curte Sancti | Iohannis de foris. Horum hominum presencia quorum nomina inferius continentur, per lignum quod in sua ma|nu tenebat dominus Ioh(anne)s, prepositus (b) ecclesie predicti Sancti Iohannis de foris, parabola et consensu domini | pre Grigori et domini pre Brixiani et Alberti clerici, oficialium predicte ecclesie Sancti Iohannis, qui ibi presentes | erant, investivit Girardum de Gazio, de Celatica, nominative perpetualiter de tabula una | legitima de terra, cum casa super habente, que est et iacet in suprascripto borgo Arcus, et quam tenebant Mal|garita (c), uxor condam Mangani de Pontolio, et Attolinus condam (d) eius nepos, eius heredes, ut | confitebantur, sed eam ibi in presenti in (e) manu suprascripti prepositi, cum omni iure ad eam pertinente, | refutaverunt ac dederunt; pro hac (f) refutacione ac dato confessi fu(er)e accepisse a suprascripto | Girardo .V. libras et mediam nostre monete pro predicta domo et terra; coheret ei: a mane | filiorum Scaroni, a meridie Bocazii de Yseo, a (g) sera via, a monte Aroldi de Mandello, sibique | alie s(un)t coherencie; eo vero m(od)o fecit hanc investituram ut deinde in antea omni t(em)pore suprascriptus | Girardus et eius heredes aut cui dederint vel habere statuerint, suprascriptam terram cum casa per|petualiter h(abe)ant et teneant una cum finibus et ingresibus, et ex ea quicquid eis fuerit opor|tunum, secundum usum terre, faciant, solvendo omni anno, in festivitate sancti Michaelis vel | ad octavam aut retro, sine mala occascione, .XXIIII. denarios nostre monete fictum officiali|bus suprascripte ecclesie aut suo certo misso, per se conductorem vel eius heredes aut cui dede|rint vel eorum missum; dato et consignato suprascripto ficto, ut supra legitur, alia superi(m)posita de | suprascripta terra et casa fieri non debet, preter si eam vend(er)e voluerint primitus apelare debent predic|tum locatorem vel eius (h) succesores, et (i) quam alteri persone, si em(er)e voluerint, eis (j) pro .XII. denariis | i(m)perialibus minus (k) dare debent; si vero eam em(er)e noluerint, vend(er)e debent cui voluerint, excepto | alteri ecclesie vel servo seu potenti homini, dando .XII. denarios i(m)periales, servicii nomine, suprascriptis officia|libus vel eorum succesoribus, pro quibus investire debent novum e(m)ptorem et breve rogare in | suprascripto tenore; penam vero inter se posuerunt quod si quis eorum vel suorum heredum seu succeso|rum hec omnia, ut supra scriptum est, non adi(m)pleverint, compon(er)e (l) debent pars parti fidem pacti servan|ti fictum in duplum, nomine pene, et post penam solutam breve rato manente; promisserunt | eciam suprascripti (m) venditores, per se et suos (n) heredes, predictis e(m)ptoribus et suis heredibus aut cui | dederint, suam r(acio)nem predicte domus, ut racio exigit, defendere et varentare sub | pena dupli da(m)pni quod eis acciderit, prestanda cum stipulacione. Furnum nec foscinam | non debent predictus conductor (o) nec eius heredes aut cui dederint in predicta domo fac(er)e.
Interfu(er)e Ioh(anne)s Rucha et Iostachinus de Grondell(is) et Ioh(ann)inus Fornellus testes rogati.
Ego Obertus notarius interfui et rogatus hanc cartam scripsi.


(a) io|vis .VII. su rasura.
(b) Segue S(an)c(t)i depennato.
(c) -l- nel sopralineo, con segno di inserzione.
(d) conda(m) (con- nota tironiana) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(e) A i, senza segno abbr.
(f) h- corr. da lettera principiata, come pare.
(g) Su a segno abbr. (trattino ondulato) senza apparente significato.
(h) ei(us) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(i) et (nota tironiana) nell'interlineo, con segno di richiamo.
(j) Precede et (nota tironiana) espunto.
(k) -u- corr. da altra lettera.
(l) A copon(er)e
(m) A s(upra)s(crip)tis, con -s depennata.
(n) -s nell'interlineo.
(o) -d- corr. su lettera principiata.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti