Lombardia Beni Culturali
71

Breve refutationis et investiture

1191 dicembre 8, Brescia.

Giovanni, figlio del fu Oberto de Vila, anche a nome dei nipoti, figli del defunto suo fratello Bertramo, dei quali tutore, rinunzia in favore di Giovanni *Drubeccus*, preposito della chiesa di S. Giovanni de foris, a tutti i diritti che poteva rivendicare circa un appezzamento di terra, su cui costruita una casa, sito in contrada Arcus, che essi tenevano a livello dalla predetta chiesa, cedendoli a Pietro de Dulcio per il prezzo di dodici lire imperiali meno cinque soldi, e promettendo all'acquirente di far confermare la vendita dagli anzidetti nipoti, quando avranno raggiunto la maggiore et; il notaio Montenario de Marino si costituisce fideiussore per Giovanni. Dal canto suo, il preposito Giovanni d poi in investitura la casa e la terra allo stesso Pietro, col divieto di apprestarvi un forno o una fucina e di gettare rifiuti nel brolum di S. Giovanni, al fitto annuo di quattro soldi mezzani correnti, da pagare a s. Martino o all'ottava. Infine Richelda, moglie di Giovanni, e Tuttabene, vedova di Bertramo, rinunziano in favore di Pietro a tutti i diritti che potevano vantare sulla casa in questione.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 59. Menzione in Synopsis, p. 64 (alla data 1191 ...), e in Inv. 72, p. 135. Nel verso, di mano del sec. XIII: Carta continens de coherenciis broli Sancti Iohannis, quod est a monte parte illius posesionis; di mano del sec. XIV: Contra Iacobinum Azini, ut puto, pro corticella et domo. 1191; della stessa mano: Facit contra Iacobinum Azini vel contra Iohannem de Castello, occupantem et |[[...]] indebite [[..................]]; segnatura numerica del sec. XVII: 940; di mano Boeri: Capsula domorum civitatis | 5a.

La pergamena presenta modeste lacerazioni e rosicature, e soprattutto una certa usura lungo le antiche piegature. Rigatura a secco.

(SN) Anno Domini nostri mill(esimo) cen(tesimo) nonag(esimo) primo, indicione nona. In colostra Sancti Iohannis de foris civitatis Br|ixie, die dominico .VIII. intrante mense dece(m)bris. Per lignum quod in sua tenebat manu Ioh(anne)s, filius condam domini Oberti de Vila, | refutavit in manu domini Iohannis, prepositi ecclesie Sancti Iohannis de foris, per se et per suos nepotes, filios condam Bertrami fr(atr)is sui, cuius | tutor ipse erat, omnem racionem et accionem quam ipsi habebant in petia una de tera, cum domo supra habente, que iacet | in contrata Arcus, civitatis Brixie, iuris suprascripte ecclesie, et quam ipsi tenebant libelario nomine a suprascripta ecclesia; coheret ei: a mane Suzius | Ferarius de Adro, a meridie strata, a sera heredes condam domini Raginerii de Claris, a monte brolum Sancti Iohannis; et dedit et ven|didit ibi Petro de Dulcio omne ius et racionem quam ipse et nepotes suos (a) habebant in suprascripta domo et tera pro precio du|odecim lib(rarum) imperialium quinque sol(idos) minus, quos ipse confessus fuit se accepisse et solutum fuisse a suprascripto Petro, cui ipse promisit, per se | et per suos heredes, suprascripto Petro et suis heredibus, defend(er)e et varentare predictum ius suum et predictam vendicionem ab omni persona sub | pena dupli, et etiam satisdedit in manu suprascripti Petri fac(er)e firmare suprascriptos suos nepotes suprascriptam vendicionem et datum in suprascripto Pe|tro cum pervenerint ad etatem, in laudamento sapientis viri, sub pena dupli tocius da(m)pni, unde ego Montenarius de | Marino exstiti fideiusor et debitor pro eo, promitendo per stipul(ationem) suprascripto Petro ita per me atend(er)e et observare, si predictus Ioh(anne)s non a|tenderet. Postea suprascriptus dominus prepositus, per parabolam et consensum domini presbiteri Brixiani et domini Alberti diaconi, investivit suprascriptum Petrum | de suprascripta domo et tera, eo tenore ut deinde suprascriptus Petrus et sui heredes et cui ipsi venderent vel donarent vel iudicarent per|petualiter debeant hab(er)e et ten(er)e suprascriptam domum, et ex ea fac(er)e quicquid voluerint, preter furnum nec foxinam, quem non debent | in ea fac(er)e, nec stercora vel quid aliut turpe debet in brolo Sancti Iohannis prohic(er)e vel fac(er)e, nec servo nec in potentem ho|minem nec in ecclesia debet alienare, et si alienaverit et in ali[quo] alie persone vendendo vel donando vel legando, debet dare | servicium .XII. denarios i(m)periales prelato suprascripte ecclesie, et ipse debet eum investire pro predicto servicio; et persolvere debent omni anno in sancto Mar|tino vel ad octavam, per se vel per suos heredes vel per suum missum, prelato suprascripte ecclesie vel suo misso, quator (b) sol(idos) de bonis mezanis | corentibus; quo dato et consignato alia superinposita eis non debet fac(er)e, preter quod si voluerint eam vend(er)e predictum dominum debent | apellare, et dare ei pro duodecim denariis minus quam alteri homini, si em(er)e voluerit; quod si noluerit em(er)e debent ei dare servicium .XII. | denarios, et vendant cui vol(uerin)t, preter ecclesie vel servo vel potenti homini, [et pro] predicto servicio ipse debet eptorem investire et rogare bre|vem in suprascripto tenore; penam inter se promiserunt ut quis ex ipsis aut eorum heredeum vel successorum non atenderent, co(m)pon(er)e pars par|ti predictum fictum in duplum, rato manente pacto; insuper promisit suprascriptus dominus, per se et per suos succesores, suprascripto Petro suisque here|dibus et cui darent, in suprascripto tenore defend(er)e et varentare proprietat[em] domus sub pena dupli. In eodem die, in domo suprascripti Iohannis, domina Ric|chelda, uxor ipsius Iohannis, et domina Tutebonum, uxor condam Bertrami fratris sui, refutaverunt et renunciaverunt in manu suprascripti Petri | omne ius et racionem quam habebant in suprascripta domo pro racione dotis seu donacionis, et specialiter iuri ypotecharum et senato con|sulto Velegiano (1) renunciaverunt. Ad hoc totum fuerunt Umbertus Bursionus, Albertus domini Ogerii, Ioh(anne)s de Beroardo et Co(m)pagnonus | Bocadelepor rogati testes. Ego Montenarius notarius rogatus interfui, hoc breve scripsi.


(a) suos iterato e non depennato.
(b) Cos A.

(1) Cf. Cod. Iust. 4.29; Dig. 16.1.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti