Lombardia Beni Culturali
76

Breve investiture

1196 febbraio 19, Brescia.

Giovanni *Drubeccus*, preposito della chiesa di S. Giovanni de foris, dà in investitura a Lanfranco figlio di Buonmartino Trabalius, che agisce a nome dello stesso Buonmartino, un piccolo appezzamento di terra, su cui è costruita una casa, sito nel borgo di Arcus, al fitto annuo di ventisette mezzani correnti a Brescia, da pagare a s. Michele o all'ottava, e col divieto di apprestarvi un forno o una fucina ovvero di aprire una finestra che affacci sul broilum *di S. Giovanni*; la terra e la casa erano tenuti a livello dal fu Ugo de Contegnaca, i cui figli Giovanni detto Contignaca e Ugolino, agendo anche a nome del fratello Ognibene, e insieme alla madre Retale, vi avevano ora rinunziato, ricevendo dai nuovi investiti la somma di undici lire di mezzani.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Menzione in Synopsis, p. 418 (alla data 1396 febbraio 10), e in Inv. 72, p. 135 (alla data 1196 febbraio 10). Nel verso, di mano coeva, come pare: Breve domus e(m)pte a filiis Ugonis de Contegnaca; di mano del sec. XIII: § Carta Lafranci, filii Bonmartini Travalii; di altra mano del sec. XIII: Michael(is); di mano del sec. XIV: Tan[[.....]] posident; di mano del sec. XIV-XV: Investitura facta in Lazarum (così), filium et nomine et vice Bomartini Trabalii, | de certis bonis contrate Arcus, Brixie, pro mezanis vigintiseptem singulo anno, r(ogata)| de anno 1196 (ma 1396); prove di penna (sec. XIII-XIV): Introitus introitus introitus; motivo geometrico; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 409; di mano Boeri: Capsula Navarum 21a.

La pergamena presenta alcune rosicature nel margine superiore e nella parte centrale, oltreché una generale benché trascurabile usura.

(SN) In Christi nomine. Die martis .X. exeunte mense feb(ruarii). In curia ecclesie Sancti Iohannis de foris, sobur|bii Arcus, civitatis Brixie. Per lignum quod in sua tenebat manu dominus Iohannes, prepositus et officialis | predicte ecclesie, consensu et verbo domini pre Gregorii et domini Alberti Fantis, suorum confratrum qui ibi erant presentes |, investivit Lafrancum, filium Bonimartini Trabalii, vice et nomimi illius Bonimartini, de petiola una de | terra, iuris illius ecclesie, cum domo super habente, iacente in predicto soburbio Arcus; coheret ei: a mane via, | a meridie tenent (a) heredes Oberti Mandelli, a sera brolum dicte ecclesie, a monte Martinus filius Ottonis Fabrici, | sibique alie s(in)t coherentie; eo ordine fecit ipse dominus dictam investituram quod dictus Bomartinus et sui | heredes aut cui ipsi dederint vel habere statuerint predictam terram et domum perpetualiter habere et tenere debent | et ex ea facere quicquid eis fuerit opportunum, secundum usum terre, solvendo fictum omni anno in festo sancti | Michaelis (b) vel ad octavam viginti et septem bonos mezanos corentes ad Brixiam; quo ficto ita soluto | alia superinposita eis fieri non debet, preter quod si voluerint ipsam terram vendere dictum dominum debent appellare | et dare ei per .XII. i(m)periales minus (c) quam alteri si emere voluerit, alioquin vendant alteri cui voluerint, preter alteri ecclesie | vel potenti homini aut servo, cui non debent aliquo m(od)o dare; furnum neque fosinam nec fenestram que respondeat | in brolo debet in ea domo facere; penam vero inter se posuerunt ut si quis ex ipsis aut suorum heredum vel succe|sorum omnia ut supra legitur non observaverit, co(m)ponere pars parti ad partem fidem servanti, nomine pene, | suprascriptum fictum in duplum, et post penam solutam hoc breve rato manente; promisit namque predictus dominus suprascripto conduc|tori proprietatem predicte terre ei et suis heredibus aut cui ipsi dederint omni t(em)pore ab omni persona defendere et varen|tare (d), sub pena dupli [toci]us [damni] in quod ipsi venerint, cum stipulatione promissa; quam terram et domum filii | condam Ugonis de Contegnacha [tenebant] (e) ad livellum a prefata ecclesia, set ibi incontinenti Ioh(anne)s qui d(icitu)r Contegnacha | et Ugolinus eius f(rate)r, filii condam predicti Ugonis, pro se et fr(atr)e suo Ognabeno, qui absens erat, una cum domina | Rethale, matre eorum, ipsa renontiando omni auxilio legum et spetialiter senatui consulto Velegiano (1), ante | dictam investituram, in manum dicti domini, illam terram et domum refutaverunt, et ius quod in ea habebant dicto | Bonomartino habere concesserunt ac tradiderunt per suprascriptum Lafrancum, filium et missum eius, pro undecim libris meza|norum, quos ibi ab ipso Lafranco acceperunt finito precio dicte domus et terre, pro quibus ipsi Contegnacha et Ugo|linus et eius mater stipulatione promiserunt predicto Lafranco predictam terram et domum r(ati)one dicto Bonomartino et | suis heredibus aut cui ipsi dederint, omni t(em)pore, ab omni persona defendere et warentare, sub pena dupli tocius da(m)ni | in quod ipsi venerint; iuravit quoque prefatus Ugolinus, per se et verbo dicti Contegnache fr(atr)is sui, quod predicta | omnia ab eis acta firma et rata omni t(em)pore haberent et tenerent, scilicet venditionem et solutionem et refuta|tionem, et contra aliquo m(od)o non venient, adhicientes in sacramento quod facient dictum fr(atr)em suum Ognabonum | dictam venditionem, in laudamento sapientis viri, cum erit in etate, firmare hanc venditionem (f) | infra (g) mensem quod ei requisitum fuerit. Actum est hoc anno Domini m(illesimo) cent(esimo) .XCVI., indic(tione) .XIIII. Interfu(er)e Ioh(anne)s Sorozolus | et Olivus de Roado et Ognabenus Ba(m)pafoiata et Iacobus Marcii Barberubee testes rogati.
Ego Raginerius de Claris notarius interfui, rogatus hoc breve scripsi.


(a) A tenet, con -et nota tironiana.
(b) Precede s(an)c(t)i erroneamente iterato.
(c) Precede rasura di a
(d) v- corr. su altra lettera.
(e) Restauro probabile.
(f) firmare ha(n)c ve(n)ditione(m) nell'interlineo.
(g) Precede in laudam(en)to sapie(n)tis viri erroneamente ripetuto.

(1) Cf. Cod. Iust. 4.29; Dig. 16.1.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS