Lombardia Beni Culturali
5

Cartula venditionis

1110 giugno, Brescia.

Roberto, del fu Alberto, e sua moglie Orlenda, abitanti a Brescia, non lontano dalla chiesa di S. Remigio, il primo di legge longobarda, la donna gią di legge romana e ora di legge longobarda, dichiarano di aver ricevuto da Lanfranco, suddiacono e officiale della chiesa di S. Pietro detta Oliveto, cento soldi di denari milanesi d'argento quale prezzo della vendita di due appezzamenti di terra vitata, siti fuori dalla cittą, l'uno di ventisette tavole, in loco Pladeno, l'altro a Cisano.

Originale, ASVat, FV, I, 1966 (SPO, 5) [A]. Nel verso, di mano del sec. XII-XIII: Cartula de iure in Scisciano quam dedit Robertus; segnatura del sec. XVI: 2, 1110 II iunii.

Regesto: GUERRINI, Di alcune chiese, p. 101.
Cf. STIPI, Invito a San Pietro in Oliveto, p. 61.

La pergamena, in buono stato di conservazione, presenta tuttavia una macchia d'inchiostro nel quarto superiore sinistro, che rende faticosa la lettura di parte del dettato.

(SN) In nomine domini Dei eterni. Ano ab incarnatjone domini nostri Iesu Christi millesimo | centesimo decimo, mens(e) iunii, indic(ione) tercia. Constat nos Robertum, | filium quondam Alberti, et Orlendam iugales, de civitate Brixia, habitatores | non multum longne ab ecclęsia (a) Sancti Remedii, quę professa sum ex natjone | mea lege vivere Romana, sed nunc (b) pro ipso viro meo lege vivere in deorum Lon|gobardorum, ipso iugale et mondoaldo meo michi consentiente et subter confirmante |[iu]xta lege eiusdem viri mei, una con noticia de propinquiorribus (c) parentibus meis, hi sunt Otto et | Loterius genitor et patruus mei, in quorum presentia et testium certam facio professionem quod nulla me pati vio|lenciam a quopiam homine nec ab ipso iugale meo nisi mea bona et spontanea voluntate, accepisemus | nos iugales co(m)muniter, sicuti et in presentia testium manifesti summus nos qui accepimus a te Lanfranco, subdia|cono et oficiali ecclesię Sancti Petri qui dicitur Oliveti, arrigenti denarios bonos Mediolannenses sol(idos)| centum, finito pretio, sicut inter nos convenit, pro peciis duabus de terris vidatis, iuris nostri, quas habere | visi summus foris suprascriptam civitatem; prima pecia de tera (d) vidata est posita loco Pladeno, et est per mensur(am)| iusta tabules viginti septem; coehret ei: a mane res Sancti Petri Oliveti, a meridie Albertus et in par|te predicti Sancti Petri, a ser(a) nobis reservamus, a monte via; secunda pecia de terra vidata loco ubi dicitur | Sisiano, con quanto inveniri potest (e) mensur(a) in ea; coehret ei: a mane -----------, a meridie (f); | a ser(a) --------------, a monte ----; quas autem suprascriptas duas pecias de terris vidatis iuris nostri superius | dictas, una con accessionibus et ingressibus earum seu con superioribus et inferioribus suis, qualiter ut supra l(egitur), inintegrum, | ab hac (g) dię qui supra Lanfranco subdiacono (h), pro suprascripto precio vendimus, tradimus et mancipamus, nuli alii vendi|tas, donatas, alienatas, obnoxiatas vel traditas nisi tibi, faciendum exinde tu qui supra Lanfrancus et fratrex | tui vel successores tui, qui nunc et pro te(m)pore fuerint et Deo servierint, ad eorum usum et suntum, quicquid (i) volu|erint, sine omni nostra et heredum nostrorum contradic(ione). Quidem espondemus atque promitimus nos qui supra iugales, una | con nostris heredibus, vobis qui supra fratribus vel successoribus de predicta ecclesia, qualiter ut supra l(egitur), inintegrum, ab omni homine defen|sare; quod si defendere non potuerimus aut si vobis exinde (j) aliq(u)id per quodvix ingenium subtraere quesierimus, tunc in duplum | eadem (k) venditjonem, ut supra l(egitur), vobis restituamus sicut pro te(m)pore fuerint meliorata aut valuerint sub esti|matjone in consimillibus locis; et nihil nobis ex ipso precio aliq(u)id dare debes dicimus. |
Actum suprascripta civitate. Feliciter. Signa manuum suprascriptorum iugalium, qui hac cartula venditjonis scribere roga|verunt, et qui eidem (l) coniuge sue consensit ut supra. Signa manuum suprascriptorum Ottonis et Loterii, qui eidem filię | sue et nepte interogaverunt et manus suas posuerunt ut supra. Signa manuum + Biadi et | Gerardi seu Oddonis testium lege Longobardorum viventium. |
(SN) Ego Aubertus iudex rogatus scripsi, post traditam c(om)plevi.


(a) ecclesia da eccl(esi)ę senza eliminazione del segno abbr. e della cediglia.
(b) A nuc senza segno abbr.
(c) A p(ro)pinq(ui)or(um)rib(us)
(d) Cosģ A.
(e) A poteest
(f) Omissione delle coerenze.
(g) A hab ac
(h) A subdacono
(i) A q(ui)q(ui)cid
(j) Segue exi(n)d(e) erroneamente iterato.
(k) A eade senza segno abbr.
(l) A ide(m)

Edizione a cura di Mirella Baretta
Codifica a cura di Mirella Baretta

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS