Lombardia Beni Culturali
21

Instrumentum investiture

1195 febbraio 4, Brescia.

Anselmo de Porta, i suoi nipoti fratelli Ranzerius e Lanfranco, e Giovanni Beltroppi, a nome proprio e procuratore di Cecilia, badessa del monastero dei Ss.Cosma e Damiano di Brescia, e delle suore della chiesa di S.Simone di Brescia, investono Fuchazia, di Salò, di due appezzamenti di terreno allodiali coltivati ad ulivo, siti in Salò, nei luoghi detti rispettivamente Orius e Cercla Blanca, per un fitto annuo di una galeta d'olio, da consegnarsi in Salò nell'ottava dell'epifania.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 64 [A]. Regesto del 1714, ASBs, Fondo di Religione, reg. 35, c. 7v. Il documento è stato contrassegnato sul recto dalla mano del Bonomini con la lettera B.



Il notaio usa scrivere maiuscole la c e la g in inizio di parola. Il documento si trova sulla stessa pergamena dei numeri 20, 22 e 23; per ulteriori osservazioni, si rimanda al commento del numero 20.

(SN) In Christi nomine. Die sabbati quarto intrante mense februarii. In quadam statione capelle Sancti Cosme, que est iuxta | contionem civitatis Brixie. In presentia Nani de Mucenacho de Salodo, Mauri de Macina de Salodo, Maze | qui fuit de Carva(n)no, Albertoni Sethesie et Macedonii notarii, testium rogatorum, cum ligno quod suis tenebant manibus | d(omi)nus Anselmus et Ranzerius et Lafrancus fratres eius nepotes de Porta, et Iohannes Beltroppi, suo nomine et nomine et vice | d(omi)ne Cecilie, abbatisse monasterii Sanctorum Martyrum Cosme et Damiani, et d(omi)narum ecclesie Sancti Symonis, quarum omnium | ad hoc procurator et nuntius constitutus erat, sicut ille Iohannes et ceteri de Porta ibidem asserebant, comuniter inve|stiver(unt) Fuchaziam de iamdicto loco Salodi nominatim de duabus petiis terre olivate iuris omnium suprascriptorum, que | iacent in pertinentia et teritorio Salodi. Prima ad locum qui dicitur Orius, cui coheret: a mane Petri Raske, a meridie | filiorum Girardi de Martra, a monte illorum de Mucenacho, a sero filiorum Ficie de Orio. Secunda ad locum qui | dicitur Cercla Blanca, coheret ei: a mane filiorum Ficie de Orio, a meridie Ubertini de Cisergneno, a sero via, a monte | filiorum Dulcere. Eo vero pacto et tenore fecerunt suprascriptam investituram quod prefatus Fuchazia heredesque eius, | vel cui dederint seu cui habere statuerint, in perpetuum suprascriptam terram illarum duarum petiarum habeant et teneant | et ex ea quicquid sibi oportunum fuerit secundum consuetudinem terre fatiant sine contradic(tione) suprascriptorum omnium locatorum, su|orumque heredum vel succetricum, solvendo annuatim in omni octava epyphanie Domini nomine ficti per se suosque heredes, vel | suum missum, suprascriptis locatoribus vel eorum misso in loco Salodi unam galetam boni et pulchri olei sine fraude ad curren|tem galetam illius loci. Quo ficto soluto et consignato, nichil aliud superponatur predicto conductori vel eius heredibus, preter, si | ipse conductor vel heredes eius ius suum emphiteoticum aliquando vendere voluerint, prius appellent locatores, vel eorum here|des seu succetrices, et eis pro .XII. imperialibus minus de vero precio vendant quam alteri, si ipsi emere voluerint, alioquin vendant | cui voluerint ad predictum fictum prestandum, ecclesia, servo et potentibus exceptatis, quibus non liceat eis vendere, et .XII. | imp(erialium) servitium locatoribus prestent pro investitura et confirmatione brevis in alium e(m)ptorem, cum laude sapientis fatien|dis, penam statuentes inter se et ad invicem promittentes ut, si qua partium contra hoc pactum venerit et inviolabiliter | non servaverit, componat alteri ratum tenenti pene nomine suprascriptum fictum in duplum, pacto nichilominus in suo robore | durante. Deinde prenominati locatores, per se et suos heredes et earum succetrices, promisit (a) ex stipulatu iamdicto conduc|tori et eius (b) heredibus prefatam investituram ab omni contradicente persona, sub pena dupli tocius da(m)pni, defendere et | warentare. Actum est hoc a(nno) Domini .MCLXXXXV., indic(tione) .XIII. Unde plura instrumenta in eu(n)|dem tenorem scribi sunt rogata. Ego Robertus notarius interfui et rogatus hoc instrumentum co(m)plevi et scripsi.


(a) Così A.
(b) e- corr. dall'asta di h, iniziale della parola successiva, erroneamente anticipata.

Edizione a cura di Patrizia Merati
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS