Lombardia Beni Culturali
17

Carta investiture

1182 maggio 14, Cremona.

Offredo, vescovo di Cremona, investe Matteo, preposito di S. Cataldo, dei diritti di decima di cui gode sugli appezzamenti di terra di cui al documento precedente.

Originale, Halle, Biblioteca Universitaria, carte Morbio, Tomo I, n. LXXXIVbis (86bis) [A]. Regesto sec. XVII, Repertorium iurium instrumentorum et scripturarum pertinenentium (sic) ad ecclesiam et monasterium Sancti Cataldi suburbiorum Cremonae seu Sancti Victoris praedictae civitatis, BSCr, LC, ms. AA.6.5, c. 18r, M 16.

Regesto: Robolotti, p. 113, n. 885; Astegiano, I, p. 154, n. 377.

L'edizione stata condotta da microfilm. Sulla stessa pergamena altro documento in pari data.

Postea vero, ipso eoodem die et loco et eorundem testium et donatricis presentia. Prenominatus d(omi)nus episcopus, episcopii nomine, investivit amore | Dei et pietatis intuitu, donationis nomine inter vivos memoratum prepositum, nomine prefatę ecclesię Sancti Cathaldi, nominatim de decima suprascriptorum | novem perticarum terrę clausivę et de medietate decimę suprascriptorum quatuor iugerum t(er)rę. Et per hanc donationem dedit et cessit atque [mandavit]| suprascriptus d(omi)nus episcopus, episcopii nomine, suprascripto preposito, nomine suprascriptę ecclesię Sancti Cathaldi, omnia iura omnesque acciones seu r(acci)ones quę ei episcopii nomine co(m)petunt, tam in rem quam in per[sonam], nomine suprascriptę decimę seu iuris decimationis contra quascumuque personas, etiam in agendo et defendendo et excipiendo et exigen|do et, presertim adversus detentatores seu laboratores cultoresve earum t(er)rarum. Et fecit ipsum prepositum procuratorem in rem propriam ecclesię, | ipsius ecclesię nomine. Et iussit ipsum prepositum intrare in tenutam aut quasi possessionem ipsius decimę. Hac lege inserta, ut numquam possit a|lienari ipsa donatio et penes ipsam ecclesiam Sancti Cathaldi omni t(em)pore permaneat ad mensam videlicet fratrum.
Signum + pro manu suprascripti d(omi)ni episcopi qui hanc cartam, ut prelegitur, scribi rogavit.
(SN) Ego [Azo imperatoris] Frederici notarius interfui et hanc cartam rogatus scripsi.

Edizione a cura di Valeria Leoni
Codifica a cura di Valeria Leoni

Informazioni sul sito | Contatti