Lombardia Beni Culturali
66

Carta finis

1138 maggio, Milano.

Lanfranco detto de Setara, di Milano, di legge longobarda, promette a <Lanfranco> prete detto de Ozano, pure di Milano, il quale agisce a nome del monastero di Morimondo, che in futuro non avanzerą rivendicazioni di sorta circa la terra, sita in Coronate e nel suo territorio, che Verassolo del fu Bennone Stoiroso, di Milano, teneva in feudo dai de Cimiliano e dai de Setara, e che aveva venduto a titolo di livello al predetto monastero. Lanfranco, inoltre, riceve per la refuta da <Lanfranco> prete, quale launechild, una manstruca.

Originale disperso, gią in ASMi, AD, pergg., forse cart. 687 [A]. Copia semplice , BONOMI, Morimundensis, pp. 161-3, n. 33 [B].

Edizione da B.

(SN) Anno dominice incarnationis milleximo centeximo trigeximo octavo, mense magii, indictione prima. Tibi Prevedi qui diceris de Ozano, de civitate Mediolani, ad partem et utilitatem monasterii quod dicitur de Morimondo, promitto atque spondeo me ego Lanfrancus qui dicor de Setara, de suprascripta civitate, qui professus sum lege vivere Longobardorum, eo tenore, sicut hic subter legitur, ita ut amodo in antea ullo unquam in tempore non sit mihi qui supra Lanfranco nec meis heredibus nec nostre sumisse persone per ullumvis ingenium licentia vel potestas agendi vel causandi, placitum vel aliquam intencionem comovendi contra suprascriptum monasterium de Morimondo nec contra eius officiales nec contra partem suprascripti monasterii nec contra cui dederit, nominative de terra illa que fuit de feudo illorum qui dicuntur de Cimiliano et de Setara, et quam vendidit eidem Veraxolo filius quondam Benonis Stoiroso, de suprascripta civitate, et ipse Veraxolo tenebat suprascriptam terram per feudum ex parte illorum de Cimilliano et de Setara, et unde factum habet libellum eidem monasterio, et reiacet predicta terra in loco et fundo Coronago (a) in eius territorio, tota ipsa terra quanta inventa fuerit sicut legitur in carta aquisti (1) de suprascripta terra quam fecit ipse Veraxolo eidem monasterio, inintegrum, dicendo quod mihi exinde aliquid pertineat vel pertinere aut advenire debeat per scriptum aut sine scripto, per hereditatem aut per successionem, per usum aut per aliam quantecumque rationem vel modum, set omni tempore cum meis heredibus tacitus et contentus exinde esse et permanere debeam; quod si amodo in antea aliquo tempore ego qui supra Lanfrancus vel mei heredes aut nostra sumissa persona contra suprascriptum Prevede vel contra ipsum monasterium aut contra eius officiales vel contra partem suprascripti monasterii aut contra cui dederit, de suprascripta terra, in toto vel in parte, agere [aut causare presumpserimus vel] (b) per placitum fatigaverimus et omni tempore, ut supra legitur, taciti et contenti non permanserimus, vel si apparuerit ullum aliud datum aut factum cui in alia parte dedissem aut [fecissem] (c), tunc componere debeam ego qui supra Lanfrancus vel mei heredes, contra quem litem intullerimus, nomine pene, argenti denariorum bonorum solidos centum, et insuper exinde tacitus et contentus esse et permanere debeam. Et ad confir[mandum] (d) accepi ego qui supra Lanfrancus a te qui supra Prevede exinde launechild manstrucam unam. Quia sic inter nos convenit. Actum suprascripta civitate Mediolani.
Signum + manus suprascripti Lanfranci, qui hanc cartam finis ut supra fieri rogavit.
Signum + + + manuum Gregorii et Bezonis de Xamblatore et Guilielmi testium.
(SN) Ego Ardericus notarius ac iudex sacri palatii scripsi, post traditum complevi et dedi.

(a) Si integri et
(b) In B agere ---
(c) In B aut ---
(d) In B confir

(1) Non si č reperito il doc.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Annalisa Albuzzi

Informazioni sul sito | Contatti