Lombardia Beni Culturali
50

Carta venditionis

1129 marzo.

Otta vedova di Castellus di Vedano e i suoi figli Ottone, Colsa e , di legge longobarda, con licenza di Gerardo giudice e messo regio, vendono al prete Brunone, che agisce a nome della chiesa di San Vittore, tre campi in Vedano.

Originale, ABSVVa, Pergg., cart. I, n. 36 [A]; regesti Comolli, Compendium, BCVa, p. 15, BAMi, c. 7v; L. Lanella, Catalogo, f. 12b. Sul verso, annotazione, forse del sec. XIII, illeggibile; annotazione tarda.

Regesto: G. SCARAZZINI, Le pergamene, p. 36, n. 46.

Pergamena in cattivo stato di conservazione, con ampie e profonde lacerazioni che interessano tutto il margine destro, e vasti aloni scuri.

(ST) Anno dominice incarnacionis milleximo centeximo vigeximo nono, mense marcii, indicione [septima]. | Constat nos Otta, relicta quondam Castelli de loco Vedano et Oto atque Colsa [seu][Iohannes], | mater et filii atque filii suprascripti Castelli, qui professi sunt vivere lege Longobardorum, iamdicto Otto[ne fratribus et]| matri consenciente et subter confirmante, et una cum noticia domni Girardi [mis]|sus domni inperatoris atque octoritate, qui nostram necessitatem previderat [et debitum quod]| nobis instabat et quod aliter evadere non posumus, nobis duobus Colse et Iohanni [infantulis licentiam ex parte pu]|blica tribuit ad hanc vendicionem faciendam (a), in presencia testium [manifesti sumus quod accepimus], | a te Bruno presbitero ad parte ecclesie Sancti Victoris sita loco Varese argenti denarios [.............finito]| precio, sicut inter nos convenit, pro camporum pecie (b) tres iuris nostri qui supra mater et filii et [habere visi sumus in]| suprascripto loco et fundo Vedano et in eius territorio. Prima pecia dicitur a Pio, a mane Iohannis, [..............]| item Iohannis. Secunda pecia ibi prope, a mane item Iohannis, a meridie accessio, a sero Ugonis. Tercia [pecia............], | a mane et a meridie atque sera Sancti Ambroxii. Quantum nobis infra iamdictas coherencias c[um finibus et accessio]|nibus earum pertinet in integrum, ab ac die tibi qui supra Bruno presbitero (c) ad partem suprascripte ecclesie pro suprascripto [precio vendimus, tradimus, mancipamus,]| et faciatis exinde vos et cui vos dederitis iure proprietario nomine quicquid volu[eritis sine ulla nostra que supra Otta]| et filii venditores et heredum nostrorum contradicione. Quidem espondemus atque promittimus [nos qui supra venditores]| tibi qui supra emptori nostro parti suprascripte ecclesie vel cui dederit suprascriptam venditam in integrum [ab omni homine defensare. Quod si defendere]| non potuerimus aut si contra hanc cartam vendicionis ire quandoque temptaverimus, [tunc in duplum suprascriptam venditam tibi resti]|tuamus, sicut pro tempore fuerit melioratam aut valuerit sub estimacione in consimi[li loco.][Quia sic inter nos convenit.] [Actum ......].
Signum + + + + (d) manus (e) suprascriptorum matris et filiorum qui hanc cartam venditionis ut supra fieri rogaverunt [et in hanc cartam]| manus ad firmandum posuerunt; et item Otto suprascriptis germanis et matri ut supra [consensit].
Signum + + + + manus Aldonis, Iohannis, Dominici et (f) item Iohannis qui ibi fuerunt testes.
(SM) Ego Girardus regis missus qui eixdem (b) infantulis licentiam dedi.
(ST) Ego Paganus notarius ac iudex sacri palacii tradidi et scripsi.


(a) Si sottintenda accepisse sicuti et.
(b) Così A.
(c) L'ultima r corretta su p.
(d) Le croci sono rese da una serie continua di aste intersecate da tre linee orizzontali. Se ne segnano per opportunità tante quante sono le persone citate.
(e) Qui e più oltre in A nus.
(f) In A at.

Edizione a cura di Luisa Zagni
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti