Lombardia Beni Culturali
64

Carta commutationis

1146 luglio, Varese.

Alberico, preposito della chiesa di San Vittore, da ad Alberto del fu Giovanni de Prato de Bimio Subteriori un campo in Biumo, in località ad Ademari, ricevendo in cambio una vigna e un campo pure in Biumo, in località ad Somonti e Insuper Gavenase, estimatori Gualtiero de Noxedo e Adamo Panadoso.

Originale, ABSVVa, Pergg., cart. I, n. 42 [A]; regesti Comolli, Compendium, BCVa, p. 9, BAMi, c. 4v; L. Lanella, Catalogo, f. 13a. Sul verso annotazione tarda.

Regesto: G. SCARAZZINI, Le pergamene, p. 46, n. 58.

Il notaio è scorretto.

(ST) Anno dominice incarnacionis millesimo centesimo quadragesime sesto, mense iulii, indicione nona. Conmutatio bone fidei videtur esse contracta, ut ad vicem emptionis optineat firmitatem eodemque | modo obligat contrahentes. Pracuit atque bona convenit voluntate inter dominum Albricum prepositum eclesie Sancti Victoris de Valisio necnon inter Albertum filium quondam Iohannis de Prato de Bimio Sub|teriori, ut in Dei nomine debent dare, sicut a presenti die dederunt sibi invicem unus alteri in causa conmutationis (a), in primis dedit ipse Albricus prepositus eidem Alberto in causa comutationis (a) | a presenti die suo iure habendum, hoc sunt canpus unus in Bimio, ad locum ubi (b) ad Ad[em]ari, coheret ei a mane Frote, a meridie Amizoni, a sero via, a monte Frote. Unde ad invicem recepit suprascriptus (c) | Albricus prepositus ab eodem (d) Alberto conmutatore suo similiter in causa conmutationis (a), hoc est vinea una et canpum unum, cui coheret (a) vinee a mane conmutatoris, a meridie Alberti, a monte et a sero via, et est | in suprascripto loco Bimio, ad locum ubi dicitur ad Somonti. Canpus est Insuper Gavenase, cui coheret a mane Guidonis, a meridie Petri, a sero via, a monte Petri. Quidem, et ut ordo legis expossit, ad hanc previden|dam estimationem (e) aceperunt (e) duo Deum timentes omines, quorum nomina exsunt Gualterius et Adam Panadoso, qui estimaverunt et dixerunt quod hec (f) conmutatio fieri potes (e) legibus et quod predicta ec|lesia meliorem recipit rem quam det. His autem (a) rebus supra dictis et conmutatis cum superioribus et inferioribus seu cum finibus et acesionibus suis in integrum, taliter ipsi conmutatores in conmutatione | tradiderunt, fatiendo exinde unaqueque (g) pars cum suis heredibus et sucesoribus (h) de hoc quod in conmutatione receperunt et cui dederint iuris proprietarii nomine quiquid (i) voluerunt sine omni unius eorum | alterius eorum (j) heredum et sucesorum contradicione. Et sponderunt (e) se sibi conmutatores invicem unus alteri cum eorum heredibus et sucesoribus hoc quod supra in conmutatione dederunt in integrum ab omni omi|ne defensare iusta legem et usum. De quibus inter se penam posuerunt et ut si quis (k) ex ipsis vel eorum heredibus vel sucesoribus (a) se de hac conmutatione removere presumpserit et non permanserint in his omnibus | ut supra legitur, tunc conponat illa pars que hoc non servavit parti (l) fidem servande pene nomine (m) suprascriptas res in duplum, sicut pro tempore (a) fuerit (a) aut valuerit sub estimacionea in con|simili loco. Quia sic inter eos convenit. Actum in loco Valixii. Unde due cartule unius tenoris facte sunt.
Signa + + manuum (n) canbiatorum (o) qui hanc (a) cartam conmutationis fieri rogaverunt ut supra.
Signa + + manuum estimatorum, hii Gualterii de Noxedo et Adae Panadosi.
Signa + + + manuum Obizonis Gafaloni et Milaniti de Porta de Soto et Martini de Masenago, testium.
(ST) Ego Oto notarius ac iudes sacri palatii interfui et scripsi.


(a) Il segno abbreviativo manca.
(b) Si sottintenda dicitur.
(c) Segue Albertus cancellato.
(d) In A oeodem.
(e) Così A.
(f) Su e un segno abbreviativo superfluo.
(g) In A unaque.
(h) c aggiunta in interlineo.
(i) In A quidquid con la prima d espunta.
(j) Segue contradicione espunto.
(k) In A qus.
(l) In A pari.
(m) Segue soldi viginti cancellato.
(n) Qui e più oltre in A nuum.
(o) canbiatorum in interlineo, sopra estimatorum cancellato.

Edizione a cura di Luisa Zagni
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti