Lombardia Beni Culturali
95

Carta libeli

1183 ottobre 31, Vimercate.

I coniugi Discultius e Carafina di Vimercate, di legge longobarda, cedono ad Arderico del fu Ambrogio de Solario per la somma di sette lire e tredici soldi in moneta nuova milanese una selva situata in località Roxino, per la quale deve versarsi annualmente alla chiesa di S. Stefano un livello di due staia di panico ed uno di segale.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 612, n. 388 [A]. Regesto, ASMi, Catalogo delle pergamene..., vol. IV, fasc. n. 88. Sul verso di mano del sec. XIV: Carta sicut ecclesia debet habere staria .III. blave fictum omni anno super terram que est in Russino. Altre annotazioni archivistiche di epoca moderna, fra cui un breve regesto di mano del sec. XVIII.

Pergamena di mm. 203/215 x 130/132 macchiata lungo i margini laterali senza che il testo ne rimanga alterato. Rigatura a secco.

(ST) Anno domini nostri Iesu Christi milleximo centeximo octuageximo tercio, ultimo die octubris, indicione secunda. Placuit atque convenit inter Discul|tium atque Carafina iugales de burgo Vicomercato, mihi que supra Carafine consentiente ipso iugali meo (a), qui professi sunt vivere legi Longobarde, nec atque per consensum duorum propinquorum | ipsius femine, a quibus interrogata et inquisita est nullam pati violentiam set sua sponte hanc libeli cartam facere visa est, nomina quorum pa|rentum (b) sunt ista, Iohannes Dexdonavi et Mainfredinus de Carcano, nec non et ex altera parte inter Ardicum filium quondam (c) Ambrosii de Solario de *e*odem | burgo, ut in Dei nomine debeant dare ipsi iugales eidem Arderico ad habendum et tenendum fictumque reddendum libelario nomine usque | ad annos viginti et novem expletos, deinde in antea usque in perpetuum, hoc est silvam unam iuris Sancti Stefani et eius libellaria reiacens in | territorio predicti burgi, ad locum ubi dicitur in Roxino: coheret ei a mane accesium, a meridie via, a sero accesium emptoris, a monte eiusdem emptoris. Ea | ratione uti amodo in antea usque in suprascripto constituto quantamcumque ipsa silva inventa fuerit infra ipsas coherentias habere et tenere debeat ipse Ardri|cus et eius heredes et cui dederit, et facere exinde tam cum superiore quam inferiore seu cum fine et accessione sua in integrum libellario nomine quicquid voluerit, | faciendo fictum exinde omni anno ecclesie Sancti Stephani staria tria de blava, duo panici et unum sicalis. Et promiserunt ipsi iuga les | una cum suis heredibus suprascriptam silvam ut supra legitur ab omni contradicente defensare usu et ratione secundum morem libeli eidem Arderico et suis heredibus | et cui dederit. Alia superimposita inter eos non fiat. Penam inter se posuerunt ut quis ex ipsis aut eorum heredibus se de hac libeli carta removere quesierit | et non permanserit in his omnibus ut supra legitur, tunc componat illa pars que hoc non servaverit parti fidem servanti nomine pene argen(ti) den(ariorum)| bon(orum) Mediol(anensium) nove monete libras quatuordecim, et insuper in eodem libelo permaneat. Ibique ipse Discultius dedit guadiam et omnia sua | bona pignori obligavit quas habet et abuerit (d) predicto emptori, si intentio vel discordia aparuerit de predicta vendita, defendendi et guarentan|di ut supra legitur. Et pro suprascripta silva manifestaverunt ipsi iugales acepisse ab eodem Ardrico argen(ti) den(ariorum) bon(orum) nove monete | libras septem et solidos tredecim. Quia (e) sic inter eos convenit. Actum in predicto burgo. Ibique ipsa Carafina confessa fuit habere | consultum de dote sua in domo Discultii. Signum manus suprascriptorum parentum qui femine consenserunt.
Signum + + manus suprascriptorum iugalium qui hanc libeli cartam fieri rogaverunt.
Signum + + manus Rogerii de Solario et Iohanis Magnani testium.
(ST) Ego Petrus qui dicor Merosus iudex tradidi et scripsi.


(a) mihi - meo nell'interlinea.
(b) pa|parentum in A.
(c) quondam nell'interlinea.
(d) quas - abuerit nell'interlinea.
(e) Quiac in A.

Edizione a cura di Liliana Martinelli Perelli
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti