Lombardia Beni Culturali
3

Breve recordationis de terra

1136

Descrizione di ventinove appezzamenti di terra, per un'estensione di oltre diciotto iugeri, tenuti ad fictum reddendum dai fratelli Lafranco, Pietro ed Alberico de Solora - quest'ultimo insieme ai nipoti - per conto della chiesa di S. Maria Maggiore di Lomello, cui quale spetta un canone di tre moggi di segale e di due capponi.

Originale, ASCMi, SB-Raccolta Lualdi, cart. 28, n. 2 [B]. Summa de suprascriptis terris est bubulce .XXXV. et pertice .II. et tabul(e) .VI..

Pergamena in precario stato di conservazione. Sono presenti rosicature nel margine superiore; vaste macchie di muffa dovute nel margine sinistro impediscono una chiara comprensione del testo.

Bre[ve recor]dationis de terra quam tenet Lafrancus et Petrus germani (a) fratres de Solora et Albericus cum nepotibus suis, ad fictum reddendum Sancte Marie tres modios sycalis et capones duos. Prima pecia de terra iacet in capite ville Candiani et est per mensu[ram] iu[stam] pertice quatuordecim; coheret ei: a sero terra Bernardi Rastelli, ab alia terra Ottonis Marinoni, a tercia terra Petri Veca. Secunda iacet in curte Solate et est per mensuram pertice decem et tabule quinque; coh[e]r[et ei: a]b una parte hospitalis Sancte Marie, ab alia terra Amedei, a duabus partibus terra Sancte Marie. Tercia pecia iacet ibi prope et est pertice sex et tabule decem; a duabus partibus (b) terra Lafranci et Petri Vecia [[.......]]. Quarta [iacet inter] via de Buriano [et] via de Aqua Longa, et est per mensuram pertice .VII. et septem tabule: a meridie terra Henrici Pultri, a duabus partibus via, a quarta parte Gise(m)pertonis terra. Quinta pecia iacet ad Perregale, et [est [................]] et [[...]] (c); ab alia Rufini de Pusterola, a tercia via de Lavasco. Sexta pecia iacet ibi prope et est pertice .XII.; ab una parte terra Henrici Pultri, ab alia Guidonis de Albarado, a tercia via. Sep[tima [...]] (c) [[...]] q(uatuor) an[[...]] a[[.....]] parte terra Sancti Michaelis, ab alia Gisenpertonis terra, a tercia terra Rufini Gumberti. Octava pecia iacet ad Boschetum et est pertice .III. et tabule .VI.: ab una parte terra Sancti Michaelis, ab a[lia [...]] (c) . Nona pecia iacet [ad]Boschum et est pertice .VII.: a duabus partibus terra Sancte Marie, a tercia Petri Veša. Decima pecia iacet ad Budrinum et est pertice .VI.; ab una parte terra Sancte Marie, ab [alia [...]] (c) [[...]]naldi pa[[.....]. Un]decima pecia [iacet] ad [viam] de Budrinum et est pertice due et dimidia: de duabus partibus terra Sancte Marie, a tercia terra Petri Vecie. Duodecima pecia iacet ibi prope est est pertica una et tabule decem et octo; [ab][un]a parte [[.......]] a duabus partibus terra [[......]]. Tercia decima pecia iacet vineam Guillelmi Pelosi et est pertice quindecim et tabule .XVIII.; ab una parte clausum Guillelmi Pelosi, ab alia terra Petriboni Flacacicer, a tercia Henrici Pultri. Qu[arta decima] pecia iacet in via de Calvi[sia]na et est pertice v[iginti]due et tabula unius; ab una parte Sancti Michaelis terra, a duabus partibus terra Sancte Marie. Quinta decima pecia iacet Plumbeto et est pertice quatuor; ab una parte terra Sancti Michaelis, a[b ali]a terra Petriboni Flacacicer, a tercia Rufini [[....]]al[[..]]. Sexta decima pecia iacet ibi prope et est pertice .V.; a duabus partibus terra Petri Boni Flaccacicer, a tercia via de Plumbeto. Septima decima pecia iacet ad la Valle et est pertice .XI.: [a] duabus partibus terra Petriboni Flacacicer, a tercia Bernardi Flaccacicer. Octava decima pecia iacet in Sediminibus et est .XIII. tabule: a duabus partibus terra Sancte Marie, a tercia parte Balduini terra. Nona decima pecia iacet ad v[ineam] P[ellosi] et est pertice sex; ab una parte terra hospitalis Sancte Marie, ab alia Henrici Pultri, a tercia Ardrici de Porta. Vigessima pecia iacet ad la Petra et est pertice due et .VII. tabule; ab una parte Sancti Laurentii terra, ab alia Petriboni Flacacicer, a tercia Anselmi terra. Vigessima prima pecia iacet ad Sanctum Andream, in via de Aqua Longa et est pertice tres; de duabus partibus terra Petri Veciei (d), a tercia parte via. Vigessima secunda pecia iacet in Se(n)ed(ula) et est iugera tria; ab una parte terra Marescoti Bescossa, ab alia filii Uberti Rufinonis, a tercia filii Aymonis terra. Vigessima tercia pecia iacet ibi prope et est pertice quinque; ab una parte terra Uberti Rufinonis, ab alia terra Lafranci et Petri de Solora, a tercia Petri Vecie. Vigessima quarta pecia ad Sanctum Salvatorem et est pertice quatuor et dimidia; ab una parte terra Sygebaldi Rufinonis, ab alia Rufini Gumberti terra, a tercia terra Petri Butigella. Vigessima quinta pecia iacet ad la Solora et est pertice quatuor; ab una parte terra Sancte Agathe, ab alia Uberti Rufinonis, a tercia Petriboni Flacacicer. Vigessima sexta pecia iacet in via de Longariis Lomelli et est pertice sex; ab una parte terra Sacnte Marie, ab alia via, a tercia Boniiohannis de Garlasco. Vigessima septima pecia iacet in eadem via et est pertice sex; ab una parte terra Uberti Rufinonis, ab alia terra Guidonis de Albarado, a tercia parte via. Vigessima octava pecia ad Sollora(m) et est pertice due: de .I. ipsorum, de alia Balduini, de tercia ipsi(us) Balduini; alia ibi prope pertice .IIII.: de .I. Balduini, de alia Petrus Flaccacicer, de tercia ipsorum. Nona decima in ipso loco, pertice sex.
Anno incarnacionis domini nostri Iesu Christi, millesimo centesimo XXXVI.


(a) germani nell'interlineo.
(b) a duabus partibus erroneamente iterato.
(c) Testo perduto per uno spazio superiore a venti lettere.
(d) Cosý A.

Edizione a cura di Andrea Bedina
Codifica a cura di Andrea Bedina

Informazioni sul sito | Contatti