Lombardia Beni Culturali
4

Cartula venditionis

1144 gennaio 26, Pavia

Buongiovanni de Valli, del fu Donadeo, e sua moglie Porpora, del fu Negrobono Marrus, entrambi di legge longobarda - Porpora agendo con l'autorizzazione di Lanfranco suo fratello e di Vassallo suo cugino - vendono alla canonica di S. Maria di Lomello, in persona di prete Oberto, un appezzamento di terra aratoria di due iugeri, sito sul fiume Ticino, a Ottobiano, in luogo detto Plozone, per la somma di lire dieci di buoni denari pavesi.

Originale, ASCMi, Fondo Sola Busca, Raccolta Lualdi, cart. 28 [A]. Pergamena in discreto stato di conservazione, con leggero annerimento del bordo superiore e un piccolo foro nel margine sinistro, all'altezza dell'ottava riga.
Il dettato Ŕ scorretto

(SN) Anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo quadragesimo quarto, septimo kalendas februarii, indicione | septima. Constat nos Bonumiohannem, filium quondam Donumdei de Valli , et Purpuram iugalis, filia quondam Niger Bonum Marro, qui professi sumus | ambo ex nacione nostra lege vivere Longobardorum ipso namque iugale et mundoaldo meo mihi consenšiente et subter confirmante et iusta ex | meam lege una cum noticia propinquorum parentum meorum qui supra Purpura visi sunt Lanfranco germano meo et Vasallo consobrino | meo, in quorum presentia et testium certam facio professione quod nullam me pati violentiam ad quopiam hominem nec ab ipso iugale et mundo | aldo meo nisi mea bona et spontanea voluntate, accepisse communiter sicuti et in presentia testium accepimus a te Oberto presbitero ca | nonice Sancte Marie de loco Lomello, a parte ipsius ecclesie Sancte Marie argenti denariorum bonorum Papiensium libras decem, finito precio | p[ro][p]ecia una de terra aratoria iuris nostri, quam habere visi sumus super fluvio Ticini in loco et fundo Octabiano et in eius territorio | ad locus ubi dicitur Plozone, et est pecia ipsa de terra aratoria per mensuram iustam iugeas duas. Coherit ei ex una parte terra Ai | cardi, ex alia parte terra Bernardi de P(un)zo, ex tercia parte terra Artaldi, ex quarta parte via, sive ibi alie sunt coherentes. | Quem autem suprascriptam peciam de terra aratoria ut supra legitur iuris nostri superius dictam, una cum accessione et ingresso seu cum superioribus et | inferioribus suis, qualiter superius legitur in integrum, ab hac die tibi qui supra Oberto presbitero pro suprascripto precio vendimus, tradimus et mancipamus nulli | alii venditam, donatam, alienatam, obnosiatam vel traditam nisi tibi et facias exinde a presenti die tu et tui successores et partim | eidem ecclesie et cui vos ex parte eiusdem ecclesie dederitis iure proprietario nomine quicquid volueritis, sine omni nostra et heredum nostrorum | contradicione. Et quidem spondimus | atque promittimus nos qui supra iugales, una cum nostris heredibus, tibi qui supra Oberto presbitero tuisque succesoribus | et partim eiusdem ecclesie et cui vos et partim eiusdem ecclesie dederitis suprascripta vendicione qualiter superius legitur in integrum, ab omni homine defensare; quod si de | fendere non potuerimus aut si vobis exinde aliquid per quodvis ingenium subtrahere quesierimus, tunc in duplum suprascripta ven|dicione ut supra legitur vobis restituamus, sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit per estimacione in consimili loco et nichil nobis | ex ipso precio dare debes dišimus. Actum civitate Texini, feliciter.|
Signa + + manuum suprascriptorum iugalium qui hanc cartulam vendicionis fieri rogaverunt et suprascriptum precium acceperunt et ipse Bonus Iohannes eidem | coniux sua consensit ut supra.
Signa + + manuum suprascriptorum Lanfranci et Vasalli qui eandem Purpuram interrogaverunt ut supra.
Signa + + + + manuum Anselmi qui dicitur de Pisina et Madrescotti et Arnaldi et Bertolomei, testium.
(SN) Ego Rainardus notarius sacri palašii, scriptor huius cartule vendicionis, post traditam complevi et dedi.
Suprascripto die, presencia suprascriptorum testium, iuravit suprascriptus Bonusiohannes, pro se et pro iussione iamdicta Purpura coniux | sua, ad sancta Dei evangelia, adversus eundem Obertum presbiterum et partim eiusdem ecclesie ut de iamdicta pecia | de terra ut supra legitur unde hodie suprascripta cartula vendicionis ei fecerunt per alodium exinde detinebat, tunc quamdo (a)| ipsa cartula faciebat nulla cartula, nullum scriptum, nullam securitatem exinde facta non est et | ab hac ora in antea agere nec causare habe(rit) per se neque per eorum submissas personas adversus | eundem Obertum presbiterum suosque successores et cui ipsi dederint suprascripta pecia de terra et si exinde | intencionem aparuerit disbrigare habent cum racio(ne) si Deus illos adiuvet et illa sancta Dei | evangelia. Subscripti suprascripti testes.


(a) Cosý A.

Edizione a cura di Andrea Bedina
Codifica a cura di Andrea Bedina

Informazioni sul sito | Contatti