Lombardia Beni Culturali
91

Cartula refutationis et proprietatis

1178 giugno 13, 14, Pozzolengo, Brescia.

Lotario e Maifredo germani, del fu Alberto de Calcaria, e Martino del fu Obizzone de Calcaria rinunziano in favore di Alberto <de Cenatho> , abate del monastero di S. Pietro in Monte, a tutto il feudo che Lotario teneva da parte del monastero nelle curtes e nei territori di Nuvolento, Marguzzo e Serle nonché a due appezzamenti di prato nel territorio di Nuvolera, in luogo detto in Prata, e a una terra di Castenedolo, divisa quest'ultima in cinque appezzamenti dell'estensione complessiva di quattro piò e diciotto tavole; il predetto Lotario e Zaccaria sua moglie, nel dichiarare ambedue di seguire la legge longobarda, rinunziano altresì a ogni ulteriore diritto sugli anzidetti beni e su altri eventualmente tenuti a titolo di allodio, attestando Lotario di ricevere dall'abate per la refuta del feudo e per l'eventuale allodio quarantotto lire di vecchi denari milanesi. Nel giorno successivo Giovanni de Calcaria del fu Obizzone conferma l'anzidetta refuta in favore dell'abate.

Originale, ASVat, FV, I, 2683 (SPM, 82) [A]. Regesto, ASVat, FV, II, Registro 95, c. 5r [R]. Nel verso di A, di mano coeva: Refutatio quam fecerunt illi de Calcaria de Nubolento et de Marzuzio (così) et de Serlis; di altra mano coeva: C(arta) Nubulenti et de Serl[is] et de [Mar]guzo, Nubularie | et de Castegnedolo; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 17, 1178 13 iunii (il millesimo è mutuato da annotazione di poco anteriore). In R, al termine del dettato, segnatura: N° XVII.

Trascrizione: GUERRINI, Il monastero, pp. 229-30, n. 17.
Cf. GUERRINI, Il monastero, p. 186; BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, p. 154 (nota 239); MENANT, Campagnes, pp. 728 (nota 220), 780 (nota 436).

La pergamena, in discreto stato di conservazione, presenta soltanto leggere macchie e abrasioni nelle parti periferiche. Nel quarto destro inferiore del verso, in corrispondenza di una lacerazione, è stata applicata una striscia cartacea. Nel margine sottostante sono presenti forellini di cucitura.

(SN) Die martis tercio decimo mensis iunii. Infra castrum de Puzalengo. Bonorum hominum | presentia, quorum inferius continentur nomina, cum ligno quod in suis tenebant manibus | Loterius et Maifredus germani, filii quondam Alberti de Calcaria, et Martinus (a), filius quondam Obizonis si|militer de Calcaria, refutaverunt in manum d(omi)ni Alberti, abbatis monasterii Sancti Petri in Monte (b), | nominative totum illud feudum quod s(upra)s(crip)tus Loterius tenebat in curte et pertinentia Nuvolenti | et Marchuzi et Serlis, in monte et planicie, in co(mun)i et diviso, in aquis et extra aquas et in omnibus lo|cis et vocabulis, cultis et incultis, divisis et indivisis, inintegrum, et nominatim duas pecias prati in pertinen|tia Nuvolarie, ubi dicitur in Prata, et terram de Castegnedullo a s(upra)s(crip)to monasterio Sancti Petri in Monte; qui intero|gati a s(upra)s(crip)to abbate si ab alio quolibet tenebant feudum in s(upra)s(crip)tis locis, scilicet in Nuvolento et Mar|chuzo et Serlis (c) nisi a s(upra)s(crip)to monasterio, responderunt quod a nullo alio tenebant in ipsis locis feudum, sic(ut) bene | credebant, nisi tantum a s(upra)s(crip)to monasterio. Tali modo fecerunt s(upra)s(crip)tam refutationem s(upra)s(crip)ti feudi quod de cetero nec | ipsi nec sui heredes s(upra)s(crip)tum abbatem nec suos i(n) prefato monasterio successores de eo inquietare nec causa|re debent, s(et) perpetuo exinde sylere ac taciti et contenti debent permanere; et si contra fecerint, querimoniam | in duplum s(upra)s(crip)to abbati stipulanti, pene nomine, dare promiserunt, pacto refutationis rato nichilominus | manente et durante. Facta autem s(upra)s(crip)ta refutatione tocius s(upra)s(crip)ti feudi, tunc prefatus Loterius, una cum uxo|re sua Zacharia, qui professi sunt lege vivere Longobarda, interogata ipsa Zacharia ab Ubertino fratre | suo et Iordanino (d) Bruno (e) cosino (f) suo (g) si de hac cartula facienda ab aliquo sit coacta et an sponte eam | facere velit, in illorum et testium presentia professa fuit quod a nullo inde coacta erat et quod sua sponte omnia in | ea necessaria perficere velit, fecit cartulam proprietatis s(upra)s(crip)to abati, vice s(upra)s(crip)ti sui monasterii, de toto illo alo|dio quod ipsi iugales habent in s(upra)s(crip)tis tribus locis et eorum pertinentiis in monte et planicie, in co(mun)i et divi|so in aquis et extra aquas et in omnibus locis et vocabulis, cultis et incultis, divisis et indivisis, inintegrum, et de | illo alodio, si quod habent, in predicta terra pradiva de Nuvolaria et de Castegnedullo, cum Loterius, ut dice|bat, alodium a feudo discernere nesciret, quatinus de cetero s(upra)s(crip)tus abbas et sui post eum in s(upra)s(crip)to monasterio fu|turi successores habeant predictum alodium et predictum feudum, et faciant quicquid voluerint sine omni | s(upra)s(crip)torum iugalium suorumque heredum contradictione. Et promiserunt s(upra)s(crip)ti venditores s(upra)s(crip)to abati s(upra)s(crip)tum alodium |[a]b omni homine defensare et vuarentare; alioquin duplam, evictionis nomine, prestare promiserunt. Et | confessus fuit Loterius se accepisse a s(upra)s(crip)to abate, pro feudo et alodio, denariorum bonorum veterum Med(iolanensium)| libras quadraginta et octo pro finito pretio. Et refutavit viro s(upra)s(crip)ta Zacharia et omni suo iuri renun|tiavit. Facta sunt hec anno dominice incar(nationis) .MCLXXVIII., indic(tione) undecima. Interfuere Sina et Obizo de | Pontecaralo, Raimundinus de Salis, Albertus de Frogerio, Ubertus filius Bonifantini, Albericus de Bonizo, Iacobus de |[[....]]a(m)bano rogati testes, et s(upra)s(crip)ti interogatores qui Zachariam interogaverunt. Et postea sequenti die mercu|[rii], in civitate Brixie (h), in curte predictorum de Calcaria, Ioh(anne)s de Calcaria, filius quondam Obizonis, ad confirman|dam s(upra)s(crip)tam refutationem feudi refutavit in manum s(upra)s(crip)ti abatis sicut alii supradicti, et sub eadem pe|na quam abati stipulanti promisit si contra venerit. Aderant Obizo de Pontecaralo et Albertus Inkelboldi | et Rubeus Cevulla, Martinus Talocii, presbiter Albertus rogati testes.
(SN) Ego Albertus de Capriano, habens licentiam conficiendi publica scripta, hiis | omnibus interfui et rogatus scripsi. § Terra de Castegne|dullo dicitur contineri in quinque peciis et esse quatuor ploa et | .XVIII. tab(ulas).


(a) -t- corr. da altra lettera.
(b) Segue, alla fine del rigo, i superflua.
(c) Segue r(espon)der(unt), anticipazione erronea, espunto.
(d) -no nell'interlineo.
(e) -o corr. da i.
(f) L'ultima o corr. da i.
(g) -o corr. da i.
(h) A Brie.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS