Lombardia Beni Culturali
34

Libellus

1121 maggio, Lodi.

Arderico, vescovo di Lodi, dà a titolo di livello perpetuo ad Anselmo, figlio del fu --- detto de Cassino, un appezzamento di terra di venti tavole, situato vicino a Lodi, nel borgo di S. Nabore, al fitto annuo di un denaro buono milanese d'argento per ogni tavola, da pagare a s. Martino.

Originale, AMVLo, Pergamene, tab. 1 [A]. Regesti: Gavazzi, Regestum, f. 1v, n. 5; Gavazzi, Inventarium, p. 1, n. 5; Bonomi, Synopsis, p. 31, n. 30.
Sul verso, segnatura del XVI secolo: III.9; segnatura Gavazzi: 5, indicazione dell'anno e del contenuto della stessa mano; segnatura e data Bonomi: 30. MCXXI.

Edizione: VIGNATI, Codice diplomatico, I, n. 76.
Regesto: SALAMINA, n. 30.

Buono stato di conservazione, lievi macchie. La pergamena era originariamente piegata in sei nel senso della scrittura e in due nell'altro.

(SN) In Christi nomine. Placuit atque c(on)venit inter do(m)num Ardericum, episcopum episcopatus sancte Laudensis Ecclesie, nec non et inter Anselmum, filium quondam ------ qui dictus fuit de | Cassino, ut in Dei nomine debeat dare sicut a presenti dedit ipse do(m)nus episcopus eidem Anselmo ad fictum censum reddendum libellario nomine usque infinitum, videlicet | peciam unam de terra que est sedimen iuris ipsius episcopatus, que esse videtur non multum longe a civitate Laude in burgo quod dicitur Sancti Naboris, et est predictum sedimen per mensuram iustam | tabule legiptime viginti, coheret ei a mane Frogerii, a meridie fossatum c(om)mune, a ser(o) Alberici, a monte via, sic ibique alie s(unt) coherentes, ea ratione uti amodo ut ipse An|selmus et sui heredes aut cui ipsi dederint, una c(um) accessionibus et ingressibus seu c(um) superioribus et inferioribus suis qualiter superius decernitur inintegrum, habere debeant et re|sidere in ipso sedimine et faciant quicquid eis fuerit oportunum ex redditu seu censu sine contradic(ione) ipsius do(m)ni episcopi suique successorum ita ut per eos non peiorentur, | et persolvere exinde debeant singulis annis ipse Anselmus et sui heredes eidem do(m)no episcopo vel suis successoribus per unamquamque tabulam de ipsa terra argenti denarium (a) | unum bonum Mediolanensem, per omnem festum sancti Martini vel (b) octo diebus antea vel octo postea aut in ipso festo. Et hoc stetit inter eos (c) ut si ipse An|selmus vel sui heredes non persolverint iam taxatum fictum eidem do(m)no episcopo vel suis successoribus saltim intra quindecim dies proximos transactos a predicto festo sancti Mar|tini, tunc transactis his quindecim diebus sine fuit fictum persolutum sicut supra l(egitur), tunc ipse Anselmus vel sui heredes debent dare illius anni fictum duplicatum eidem do(m)no | episcopo vel suis successoribus; et hoc stetit inter eos ut si ipse Anselmus vel sui heredes voluerint vendere iam dictum sedimen et ipse donus episcopus vel sui successores emere voluerint, | tunc ipse Anselmus vel sui heredes per duodecim denarios minus quam alii homini vendere debent; et si ipse do(m)nus episcopus vel sui successores emere noluerint, vendant alii, eo tamen | ordine ut non vendant ad hominem de Mediolano; et hoc stetit inter eos ut si ipse Anselmus vel sui heredes vendiderint iam dictum sedimen, tunc e(m)ptor debet (d) dare argen|ti denariorum bonorum Mediolanensium denarios sex et venditor similiter denarios sex eidem do(m)no episcopo vel suis successoribus. Alia superi(m)posita inter eos non fiat. | Pena vero inter se posuerunt ut quis ex ipsis aut heredes vel successores eorum non c(om)pleverint omnia qualiter superius l(egitur) vel si tollere aut relaxare voluerit, tunc c(om)ponat penam pars parti | fidem servanti argenti denariorum bonorum Mediolanensium sol(idos) centum. Factum est hoc anno dominice incarnacionis millesimo centesimo vigesimo primo, mense madii, | indic(ione) quarta decima. Actum infra suprascriptam Laudensem ecclesiam, feliciter.
+ Ego Ardericus episcopus subscripsi.
Signum + + + + + manuum (e) Boniiohannis qui dicitur de Overgnaga et Ugonis qui dicitur de Goldeniga et Pagani qui dicitur Bentivolo et Alberti qui dicitur Burriolo et Arderici qui | dicitur Mamarella, testium.
(SN) Ego Ardericus notarius sacri palacii scripsi, post traditum c(om)plevi et dedi.


(a) Corretto da denariorum mediante depennamento di or(um) e aggiunta di um nel sopralineo.
(b) Nel sopralineo.
(c) Et - eos ripetuto.
(d) et in nesso.
(e) Segue depennato suprascriptorum

Edizione a cura di Ada Grossi
Codifica a cura di Ada Grossi

Informazioni sul sito | Contatti