Lombardia Beni Culturali
21

Carta investiture per massaricium

1181 agosto 15, Milano.

Zaccaria, badessa del monastero di S. Margherita della cittą di Milano, investe per massaricium Arderico e Giovanni, fratelli, detti de la Grotta, delle cascine de Galziana, della terra di proprietą e di pertinenza del monastero presso le stesse cascine, al fitto annuo di quattro carri di mosto secondo la misura milanese, misurato presso il torchio delle dette cascine alla presenza di un messo del monastero, onorevolmente ospitato, oltre a tre moggi di segale, diciotto stai di miglio, venti stai di panico, un moggio di castagne peste e tre polli da consegnarsi al monastero annualmente a S. Martino, di cui Giovanni deve due carri di mosto, dodici stai di segale, dodici stai di panico, dieci stai di miglio, quattro stai di castagne peste e tre polli, Arderico il rimanente.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 475 [A]. Copia della fine del sec. XVIII in BAMi, G.C. Della Croce, Codex dipl. Mediol., I 10, v. 58 [B]. Sul verso forse della stessa mano: Investitura de rebus de cassinis de la Galziana; di mano del sec. XIV: De Galzana.



Pergamena con muffe, in cattivo stato di conservazione.

(ST) Anno dominice incarnacionis milleximo centesimo octuageximo primo, medio mense augusti, indicione quartadecima. Investivit per massaricium ad benefacien|dum domna Zacaria, abbatissa monasterii Sancte Margaritte de civitate Mediolanensi ex parte ipsius monasterii, Ardricum et Iohannem fratres qui dicuntur de la Grotta de casci|nis de Galziana nominative de tota illa terra quam ipsum monasterium habere videtur et ei pertinet ad ipsas cascinas, eo tenore ut amodo in antea habere et tenere | debent ipsi fratres eorumque heredes ipsam terram totam et facere exinde more massaricii quicquid voluerint ad fictum faciendum omni anno eidem domne abbatis|se vel eius succedenti carra quattuor de musto bono et bello sine fraude ad mensuram Mediolanensem mensuratum ad torcular apud ipsas cassinas, presente misso ipsius | monasterii, et tractum et conscignatum in suprascripta civitate ad ipsum monasterium, et honorifice debent ipsi fratres recipere omni anno missum ipsius monasterii super vendemias et item dare debent ipsi fratres fictum omni anno in sancto Martino modios tres de sicale et staria decem et octo de milio et staria viginti de panico et modium | unum de castaneis pistis et pullos tres, omnia tracta et conscignata in suprascripta civitate ad ipsum monasterium. Ibique investiverunt nomine pignoris de omnibus suis | bonis, ita ut quisque insolidum possit conveniri, ipsi fratres eandem domnam abbatissam pro ipso ficto solvendo qualiter superius legitur. Et restaurare debent totum dispen|dium quod fiet pro ipso ficto exigendo a termino in antea. De quo ficto debet ipse Iohannes dare carra duo musti et staria duodecim de sicale et staria duodecim de panico et | staria decem de milio et staria quattuor de castaneis pistis et pullos tres, et ipse Ardericus debet solvere seu dare reliquum. Quia sic inter eos conve|nit. Actum in suprascripta civitate; et inde due carte sub eodem tenore scripte sunt.
Interfuerunt Dalmatius qui dicitur Buzus et Petrus Magattus de Tregaxio testes.
(ST) Ego Rogerius qui dicor Palliarius notarius sacri palacii tradidi et scripsi.

Edizione a cura di Luisa Zagni
Codifica a cura di Patrizia Merati

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS