Lombardia Beni Culturali
71

Carta vendicionis

1170 marzo, Paullo.

Arnoldo del fu Guilizone con il figlio Guglielmo e la moglie di questi Engerese, abitanti a Paullo, di legge longobarda, vendono per due lire e diciannove soldi di moneta nuova milanese a Marchione detto Imilianus di Vimercate un appezzamento sito in territorio di Burago, localitą in Turrigia.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 610, n. 89 [A]. Copia della fine del sec. XVIII, BAMi, G. C. Della Croce, Codex Dipl. Mediol., I 9, c. 104 [B]. Regesto, ASMi, Catalogo delle pergamene..., vol. IV. fasc. n. 88. Reca scritto da altra mano, nella parte inferiore rimasta libera prima della sottoscrizione notarile, l'atto LXXVII, datato 1173 [[...]]. Sul verso, di mano del sec. XIII: Carta Marchionis de manu Arnoldi qui dicitur de Pau. Altre annotazioni archivistiche di epoca moderna, fra le quali un breve regesto di mano del sec. XVIII.

Pergamena di oltre mm. 260 x 180, con grave lacerazione di forma irregolare lungo il margine destro.

(ST) Anno a nativitate domini nostri Iesu Christi milleximo centeximo septuageximo, mense martii, inditione (a) tertia. Constat nos Arnoldum filium quondam Guilizo[nis][[...]]| atque Guilielmum patrem et filium et Engeresem coniugem ipsius Guilielmi, qui nunc videmur habitare in loco Pau et qui professi sumus lege vivere Longobarda, mi[hi qui supra Guilielmo]| consentiente suprascripto Arnoldo genitore meo, atque mihi que supra Engerese consentiente suprascripto Guilielmo viro et mundualdo meo et una cum notitia de parentibus [et propinquioribus meis]| quorum nomina subter leguntur, a quibus interrogata professa sum mea spontanea voluntate hanc vendicionis cartam facere et me nullam a quopiam homine exinde pati violentiam, accep[isse sicut in presentia te]|stium manifesti sumus quod accepimus a te Marchione qui diceris Imilianus de loco Vicomercato argen(ti) den(ariorum) bon(orum) Mediol(anensium) nove monete libras duas et solidos decem et novem, [finito pretio sicut in]|ter nos convenit pro petia una de terra reiacente in territorio de Bugurago ad locum ubi dicitur in Turrigia: coheret ei a mane et a sero ecclesie de Bugurago, a meridie Petri ***** [[....]]| qui dicitur Manius. Omnia et ex omnibus quantacumque ipsa petia terre infra ipsas coherentias inventa erit in integrum in presenti maneat vendicione. Quam autem petiam terre superius dictam cum superi[ore et inferiore]| seu cum fine et accessione sua in integrum ab hac die tibi qui supra Marchioni per hanc cartam et suprascripto pretio vendimus, tradimus et emancipamus, ut fatias exinde a presenti die et hora tu et cui dede[ris vestrique]| heredes iuris proprietarii nomine quicquid volueritis sine omni nostra et heredum nostrorum contradicione. Quidem spondemus atque promittimus nos qui supra pater et filius seu Engerese una cum nostris heredibus t[ibi qui supra Mar]|chioni tuisque heredibus seu cui dederis suprascriptam petiam terre ut supra legitur ab omni homine defenssare; quod si defendere non potuerimus aut si contra hanc vendicionis cartam per quodvis ingenium agere au[t causari]| presumserimus, tunc in duplum vobis ipsam venditam restituamus sicut pro tempore fuerit aut valuerit sub estimatione in consimili loco. Quia sic inter nos conveni[t.] [Actum in]| loco Pau. Que suprascripta Engerese professa fuit habere consultum de suis denariis in alia parte.
Signum + + + manuum suprascriptorum patris et filii seu Engerese qui hanc vendicionis cartam ut supra fieri rogaverunt.
Signum + + manuum Botti filii quondam item Botti et Lodexani filii quondam ser Arialdi parentes suprascripte femine qui eam interrogaverunt.
Signum + + + manuum Iohannis qui dicitur Magnanus et Madii seu Tedoldi qui dicitur Capra testium.
§ Et insuper ibi statim dederunt guadiam suprascripti pater et filius eidem Marchioni si intentio vel discordia aparuerit de suprascripta vendita defendendi et guarentand[i [...]]| usu et ratione. Et quod fatient facere Obizonem filium suum qui supra Arnoldi et Beletiam coniugem ipsius Obizonis finem per cartam et talem qualem iudex ipsius M[archionis lauda]|verit eidem Marchioni de suprascripta petia terre abinc usque in sancto Martino proximo, sine aliquo pretio dato vel accepto. Et inde posuit fi[deiussorem]| suprascriptum Bottum filium quondam (b) item Botti de suprascripto loco Pau, qui obligavit se fideiussorem de suprascripta defenssione usque ad quinque annos.
(ST) Ego Covadus iudex tradidi et scripsi.


(a) in senza alcun segno abbreviativo.
(b) quondam nell'interlinea.

Edizione a cura di Liliana Martinelli Perelli
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS