Lombardia Beni Culturali
37

Pagina (carta) permutationis

1140 luglio 10, Brescia.

Girardo e Graziadeo, preti, nonché Alberto e Aribanno, chierici e officiali della chiesa di S. Giovanni de foris, dànno a Girardo figlio di Giovanni de Cividhino, abitante a Brescia, in località Portechalia, tutti quei terreni di proprietà dell'anzidetta chiesa siti in Manerbio, ov'è detto Scilianum, compresi i diritti ad essi pertinenti, ricevendo in cambio tutti quei terreni, siti in Coccaglio e nel suo territorio, che Girardo aveva acquistato, per la somma di venticinque lire di denari milanesi, da Guido de Orbo.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 74 [A]. Regesto, Catalogo, III, fasc. 60. Menzione in Synopsis, p. 212 (alla data 1515 luglio 6), e in Inv. 72, p. 132 (alla data 1110? luglio 10). Nel verso, di mano del sec. XV: Cochalio; altre annotazioni tarde, fra cui segnatura numerica del sec. XVII: 978; di mano Boeri: Capsula Cocalei 29a.

La pergamena presenta solo qualche macchia e un leggero annerimento nel margine destro.

(SN) In nomine domini Dei eterni. Anno ab incarnatione eius .M°C°XL°., .VI. idus iulii, indic(ione) tercia. Permu|tatio bone fidei noscitur esse contractus et vice e(m)ptionis optinet firmitatem eodemque nexu obligat contra|hentes (1). Placuit itaque et bona voluntate convenit inter presbiterum Girardum (a) et presbiterum Gr(ati)amdei et Albertum | et Aribanum, clericos et officiales ecclesie Sancti Iohannis de foris civitate Brixia, loco Arcu, necnon inter Girar|dum filium Iohannis de Cividhino, qui habitat in civitate Brixia, loco Portechalia, in causam permutatio|nis vicissim dare, sicut in presenti dederunt, duas possessiones iuris eorum. In primis ipsi presbiter Girardus et presbiter Gr(ati)adei | et Albertus et Aribanus clerici et officiales ecclesie Sancti Iohannis de foris dederunt ia(m)dicto Girardo de Cividhino omnia | illa predia que sunt iuris ecclesie Sancti Iohannis de foris, unde ipsi sunt officiales, et que ipsi habent et possident in loco et fundo Ma|nervio, ubi d(icitu)r Scilianum, cum omni iure quo ea predia ad predictam ecclesiam pertinent, inintegrum. Et invicem acceper(unt)| id est sacerdotes et clerici officiales prefate ecclesie Sancti Iohannis de foris a predicto Girardo de Cividhino omnia ea predi|a que fuerunt e(m)pta (b) .XXV. lib(ras) denariorum bonorum Mediolanensium a Guidone de Orbo, de Caucalio, iuris eiusdem Girar|di (c), que ipse habet et possidet in ia(m)dicto loco Caucalio et eius territorio, cum omni iure quo ea (d) predia sibi pertinent, inintegrum; | quas autem ia(m)dictas duas possessiones prediarum, unam iuris ecclesie Sancti Iohannis de foris, alteram iuris prefati Girardi | de Cividhino in loco Caucalio, una cum accessionibus et ingressibus seu cum superioribus et inferioribus suis, | qualiter superius mensura et coherentiis legitur, inintegrum, ab hac die ipsi, videlicet presbiteri Girardus et Gr(ati)adei et clerici Albertus et A|ribanus officiales ia(m)dicte ecclesie Sancti Iohannis de foris, qui ex ordine suo lege vivunt Romana, atque Girardus | de Cividhino, qui professus est ex natione sua lege viv(er)e Longobardorum, invicem altera pars alteri permutati|onis nomine tradiderunt, ita ut faciant exinde a presenti die in antea ipsi et sui heredes vel successores aut cui ip|si dederint, iure et proprietario nomine, quicquid voluerint, sine contradictione alter utrius partis. Quidem et spoponder(unt) atque | promiserunt prefati officiales ecclesie Sancti Iohannis de foris et Girardus de Cividino (e), una cum suis heredibus vel succes|soribus, sibi invicem ipsis et suis heredibus aut successoribus vel cui ipsi dederint easdem possessiones invicem permu|tatas qualiter superius legitur, inintegrum, ab omni homine defensare; quod si defendere non potuerint, aut si exinde aliquid | per quodvis ingenium subtrahere quesierint, tunc in duplum eas sibi invicem restituant sicut pro te(m)pore fuerint me|liorate aut valuerint sub estimatione in consimilibus locis. Actum in suburbio civitatis Brixie, in | ecclesia Sancti Iohannis de foris. Sign(a) manuum ia(m)dictorum sacerdotum, videlicet Girardi et Gr(ati)edei (f), et clericorum Alberti et | Aribani, officialium ecclesie Sancti Iohannis de foris, atque Girardi de Cividhino, qui hanc car(tam) permutationis fieri | rogaverunt. Sign(a) manuum Ardradhi Podha, Iohannis de Luveline, Ottonisboni de Cividhino, Bucie, | Lanfranci Zucha, Airoldi de Cividhino, Lanfranci Privardi et Ugonis filii sui, Brixiani de Ises, Paga|ni de Moecia, Romani David, Ugonis Storti, Alberti de Calipio, Presbiterelli de Manervio, Murlani | iudicis testium. (SN) Ego Giselbertus iurisperitus interfui et rogatus huis permutationis paginam scripsi.


(a) G- corr. da lettera principiata, come pare.
(b) Si sottintenda per
(c) La seconda r in sopralineo.
(d) -a corr. da lettera principiata, come pare.
(e) Così A.
(f) -r- corr. da altra lettera.

(1) Cf. Cod. Iust. 4.64.2.

Edizione a cura di Michele Ansani
Codifica a cura di Irene Rapisarda

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS