Lombardia Beni Culturali
21

Carta investiture nomine venditionis

1192 ottobre 17 o 18, Cremona.

Giovanni, figlio di Ugo Porcellarolo, emancipato dal padre Ugo, investe Giacomo de Iosattis di Casanova del Morbasco di un appezzamento di terra edificata, sita nel territorio di Casanova, che misura quattro pertiche, per la quale Giacomo tenuto a versare alla chiesa di S. Cataldo il canone annuo di dodici inforziati e di due capponi nel giorno di s. Stefano, ricevendo in pagamento venti soldi di denari buoni inforziati. Ugo presta fideiussione.

Originale, BSCr, Pergamene governative, n. 13 [A]. Regesto sec. XVII, Repertorium iurium instrumentorum et scripturarum pertinenentium (sic) ad ecclesiam et monasterium Sancti Cataldi suburbiorum Cremonae seu Sancti Victoris praedictae civitatis, BSCr, LC, ms. AA.6.5, c. 1r, 1.
Sul verso annotazione pare di mano del sec. XIV: Carta monasterii Sancti Cataldi de terris Casanove de Murbaxio; annotazione, pare di mano del sec. XV: Primum 1192; annotazione di mano del sec. XIX: 1192 18 ottobre Contratto di vendita di una pezza di terra in Casanova del Morbasco; annotazione di mano del sec. XIX-XX: n. 13, busta I, quaderno I.

Edizione: Falconi, IV, p. 231, n. 730.

(SN) Anno ab incarnatione d(omi)ni nostri Iesu Christi millesimo centesimo nonagesimo secundo, die sabbati | quarto decimo exeunte octubre, inditione undecima. Presentia Alberici Pincture et Oraboni de Rasi|no et Iohannis Travini, testium ibi rogatorum, Iohannes, filius Ugonis Porcelaroli, emancipatus ab ipso Ugone, patre su|o, ut quodam publico instrumento ibi viso continebatur (1), investivit nomine venditionis Iacobum de Iosattis de C(as)anova de | Murbasio, nominatim de una petia terrę sediminis suę fictalitie, quę iacet in ipso loco Casanovę et est pertice quattuor | aut quantacu(m)que sit infra has coherentias in hac venditione permaneat; cui coheret a mane via, a meridie et sera ecclesia | Sancti Gataldi, a monte ecclesia Georgii, et si quę alie sint coherent(ie). Et per hanc venditionem dedit et cessit atque man|davit suprascriptus Iohannes venditor ia(m) dicto Iacobo omnia iura omnesque acciones seu rationes quę ei co(m)petebant tam in rem quam in | personam nomine suorascriptę terrę contra quascumque personas in agendo, videlicet et defendendo seu excipiendo. Et fecit eum procuratorem in rem | suam et in tenutam predictę t(er)rę eundem Iacobum intrare iussit et etiam constituit se possessorem eiusdem t(er)rę nomine ipsius Iacobi. | Ita quod ab illa die in antea ipse Iacobus et eius heredes et cui daret habeant et teneant suprascriptam petiam t(er)rę una cum accessione | et ingressu seu cum superioribus et inferioribus suis et faciant de ea qualiter superius legitur quicquid voluerint sine omni suprascripti Iohannis vendi|toris (a) et eius heredum contradictione, persolvendo et reddendo annualiter nomine ficti de hac t(er)ra in festivitate sancti Stephani ec|clesie beati Gataldi duodecim bonos infor(tiatos) et duos capones. Et insuper (b) suprascriptus Iohannes promisit per se et suos heredes | ia(m) dicto Iacobo et eius heredibus et cui daret predictam petiam t(er)rę ab omni homine defendere. Quod si defendere non potuerit, | tunc promisit ipsam t(er)ram in duplum co(m)ponere sicut pro t(em)pore fuerit meliorata aut valuerit sub estimatione in consimili | loco. Et debent d(omi)ni ecclesie Sancti Gataldi dare co(m)medere panem et vinum et carnem redditori ficti. Et propter hanc in|vestituram nomine venditionis factam accepit ibi suprascriptus Iohannes venditor nomine pretii ab ipso Iacobo argenti denariorum | bonorum inforciatorum vinginti solidos. Item, presentia Ghirardi de Grumello et Egidii Tabernarii et suprascripti Alberici, suprascripto | Iacobo stipulanti promisit suprascriptus Iohannes venditor, si briga vel da(m)pnum appareret u(m)quam ipsi Iacobo vel eius heredibus | aut cui daret de suprascripta t(er)ra vel eius nomine a Maria, uxore ipsius Iohannis, vel eius heredibus vel ab ulla alia persona ullo t(em)pore | vel aliquo modo et propter hoc da(m)pnum habuerint, quod habet eis restituere totum ipsum da(m)pnum in duplum infra quindecim dies | postquam da(m)pnum ipsum fuerint secuti et victi fuerint cum ratione. Et sub eisdem penis stipulationibus subnixis fideius|sit pro eo in omnem causam et ad omnes terminos prefatus Ugo qui renunciavit omni iuri fideiussorio et expressim illi iuri | quo posset allegare quod prius sit conveniendus principalis reus quam fideiussor. Actum est hoc in vicinia Sanctę Crucis, | feliciter. Sign(a) ++ pro manibus suprascriptorum patris et filii qui hanc cartam ut prelegitur scribi rogaverunt.
(SN) Ego interfui et hanc cartam rogatus scripsi.


(a) La seconda -i- corretta da -e-
(b) Et insuper su rasura.

(1) Documento non reperito.

Edizione a cura di Valeria Leoni
Codifica a cura di Valeria Leoni

Informazioni sul sito | Contatti