Lombardia Beni Culturali
82

Carta vendicionis

1176 luglio 19, Vimercate.

Marchio del fu ****** detto Tatata di Vimercate, di legge longobarda, vende ad Arnaldo preposito della chiesa di S. Stefano per tre lire di moneta nuova milanese una casa con aliquanta terra situata in porta San damiano, e pone come fideiussore Omodeo chierico della chiesa stessa.

Originale, ASMi, AD, pergg., cart. 612, n. 335 [A]. Regesto, ASMi, Catalogo delle pergamene..., vol. IV, fasc. n. 88. Sul verso, di mano del giudice Covado: Carta ecclesie Sancti Stephani de manu Marchionis Tatta. Di mano del sec. XIII: De casa una cum eius area in porta Sancti Damiani. Altre annotazioni archivistiche di epoca moderna, fra le quali un breve regesto di mano del sec. XVIII.

Pergamena di mm. 251/259 x 155/160 in buono stato di conservazione. Rigatura a penna.

(ST) Anno a nativitate domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo (a) septuagesimo sesto, .XIII. kallendarum agusti, indicione | .VIIII. Constat me Marchionem filium quondam ****** qui dicebatur Tatata de loco Vicomercato, qui professus sum lege vivere Longobar|da, accepisse sicut et in presentia testium manifestus sum quod accepi a te domino Arnaldo (b) presbitero et preposito ecclesie Sancti Stephani site in suprascripto loco argen(ti) den(ariorum)| bon(orum) Mediol(anensium) nove monete libras tres, finito pretio sicut inter nos convenit pro casa una cum eius harea et aliquanta terra insimul se tenente, | reiacente intus suprascriptum locum in porta que dicitur Sancti Damiani: cui coheret a mane accessium, ab aliis partibus suprascripte ecclesie Sancti Stephani. | Omnia et ex omnibus quantacumque ipsa casa et aliquanta terra infra ipsas coherentias inventa erit in integrum et cum omnibus usis et utilitatibus ad eas perti|nentibus ab hac die tibi preposito ad partem et utilitatem suprascripte ecclesie per hanc cartam et suprascripto pretio vendo, trado et emancipo, ut fatias exinde a presenti die | et hora tu et cui dederis tuique successores et per sone ipsius ecclesie que modo adsunt vel pro tempore erunt iuris proprietarii nomine quicquid volueritis, sine omni | mea et heredum meornm contradicione. Quidem spondeo atque promitto me ego qui supra Marchio una cum meis heredibus tibi qui supra preposito tuisque successoribus seu | cui dederis et persone que nunc adsunt in suprascripta ecclesia vel pro tempore erunt suprascriptam casam et terram aliquantam ut supra legitur ab omni homine defensare; quod si defendere non potuerimus | aut si contra hanc vendicionis cartarn per quodvis ingenium agere aut causari presumserimus, tunc in duplum vobis ipsam venditam restituamus sicut pro tempore | fuerit aut valuerit sub estimatione in consimili loco. Actum suprascripto loco Vicomercato.
Signum + manus suprascripti Marchionis qui hanc vendicionis cartam ut supra fieri rogavit.
Signum + + (c) manuum Ponzitti et Valcorranti et Takelli testium.
(ST) Ego Covadus iudex tradidi et scripsi.
Et insuper ibi statim dedit guadiam ipse qui supra Marchio eidem preposito, si intentio vel discordia aparuerit de suprascripta vendita defen[den]|di et guarentandi ab omni homine usu et ratione. Et inde posuit fideiussorem Omodeum clericum suprascripte ecclesie in pena dupli.


(a) centesimo ripetuto.
(b) Arnaldo pare su rasura.
(c) Cosė, senza corrispondenza tra il numero delle croci e quello dei testi.

Edizione a cura di Liliana Martinelli Perelli
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti