Lombardia Beni Culturali
8

Cartula venditionis

1179 maggio 30, Bassignana

Mainfredo de Gudi, in qualità di tutore di Giacomino e Bonvicino - suoi fratelli minorenni - come da autorizzazione concessa da Maregroto de Strata, console di giustizia di Pavia, per lire trentaquattro di buoni denari pavesi retrovende a Pietro, preposito della canonica di S. Maria Maggiore di Lomello tutti i beni siti a Gudo e ricevuti a titolo di livello sine aliquo ficto dando. Mainfredo promette altresì, anche per conto dei fratelli, di non entrare in lite con la predetta canonica di Lomello a seguito dell'atto appena stipulato.

Originale, ASCMi, Fondo Sola Busca, Raccolta Lualdi, cart. 28 [A] Il notaio Artonus è forse identificabile con l'omonimo professionista attivo a Pavia tra il 1175 e il 1203, cfr. Repertorio dei notai pavesi e Le carte del monastero di San Pietro in Ciel d'oro cit., p. 427.

(SN) Anno dominice incarnacionis millesimo centesimo septuagesimo nono, tercio kalendas iunii, indicione duodecima. Mainfredus de Gudi, suo nomine | et nomine de vice Iacomini atque Bonivicini germanorum eius, et quia ipsi infra etatem esse videbantur largiente eius actoritatem (a)| ex parte publica Maregroto de Strata consule iustitie Papie, vendidit suo nomine et nomine suprascriptorum fratrum eius tutorio nomine domno Pe|tro preposito canonice Sancte Marie de Lomello nomine ipsius canonice, nominative omnes illas res sui (a) iuris s(ive) libellaria sine aliquo fic|to dando, positas in loco Gudi et eius territorio, que fuerunt quondam Caniclappa, quantecumque (a) sint inintegrum. Eo modo ut ipse prepositus a | parte ipsius ecclesie suique succesores (a) et cui dederint habeant et teneant suprascriptas res ut dictum est et faciant exinde iure proprietario nomine sive libel|lario nomine sine aliquo ficto dande (a) quicquid voluerint sine contradicione suprascriptorum germanorum suorumque heredum cum eorum deffensione ab omni homine cum | racione. Et quidem pro hac vendicione fuit confessus predictus Mainfredus se accepisse a suprascripto preposito nomine ipsius ecclesie suo nomine et nomine fratrum eius pro | precio libras triginta quatuor denariorum bonorum Papie. Hanc vero actoritatem predictus consul ideo tribuit quia cognovit per sacramentum suprascripti Mainfredi (b) de | bitum paternum iminere, nec ex rebus mobilibus neque ex redditibus prediorum tantum esse unde ipsum debitum sanari posset et quia utilius ei vi | debatur vendere quam tenere. Insuper iuravit predicuts Mainfredus manu sua propria ad sancta Dei evangelia, quod suprascriptas res eo modo detine|bat quod dictum est et cartam scripcio (a) investitura tradicionis, obligacionis, refutacionis nec alia securitas in aliam partem facta non est que noceat suprascripto | preposito suisque succesoribus (a) neque cui dederit et ab hac die in antea non habet exinde agere nec causari (a) nec placitari adversus suprascriptam eiusque | sucesores (a) et cui dederit per se nec per suos heredes neque per suam submissam personam. Et si briga vel contencio ei exinde apparuiter (a) in ac | toritate et deffensione ei stare habet ab omni homine cum racione. Hec ita vera sunt et attendere et observare habet, bona fide sine frau | de si Deus illum adiuvet et illa sancta Dei evangelia.
Actum in Foro Basegnane. Suprascriptus Mainfredus hanc cartulam fieri rogavit.
Prenominatus consul hanc actoritatem tribuit.
Interfuerunt testes Villanus de Lomello, Philipus de Carri, Mediacorda.
(SN) Ego Artonus sacri notarius palacii interfui, tradidi et hanc cartulam scripsi.


(a) Così A.
(b) s cancellata con un tratto di penna.

Edizione a cura di Andrea Bedina
Codifica a cura di Andrea Bedina

Informazioni sul sito | Contatti