Registro n. 10 precedente | 100 di 1018 | successivo

100. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 maggio 4 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia che, esaminata la supplica di Corradino e dei fratelli Giorgi, cittadini pavesi, sentiti gli interessati, se constaterà che essi contribuiscono abitualmente con le comunità di Pavia e di Castellaro, non vengano importunati da altri.

Potestati Papie.
Conquesti sunt coram nobis Conradinus et fratres de Georgiis, cives nostri Papienses, sicuti per inclusam eius supplicationem latius videre poteritis quare, consideratis in ea memoratis et honestam putantes supplicantium requisitionem, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, de naratis in supplicatione informari diligenter procures et, si comperis supplicantes ipsos non esse solitos contribuere ad honera cum nominatis ibidem hominibus Cacii et Morinici, sed (a) solummodo cum comunitate nostra Papie et in loco de Castelario, uti asseritur, eo casu ipsos ad contribuendum cum dictis de Cario et Moronico contra iustitiam artari non permitas, sed omnem contra eos indebitam attentam novitatem libere revoces et revocari facias. Data Mediolani, die iiii may MCCCCLII.


(a) Segue solvendo depennato.