Registro n. 10 precedente | 148 di 1018 | successivo

148. Francesco Sforza al luogotenente di Piacenza 1452 maggio 9 Milano

Francesco Sforza vuole che il luogotenente di Piacenza, vista la supplica di Luigi, Giovanni e Gabriele, fratelli Burla da Piacenza, e convocati Giacomo Aliprandi e consociati, cerchi di venire a un accordo fra le parti. Se ciò non sarà possibile, risolva la causa speditamente.

Locumtenenti Placentie.
Parte magistri Aluysii, artium et medicine doctoris, et Iohannis, Gabriellis, fratrum de Burla, civium nostrorum civitatis illius, inclusam suscepimus supplicacionem, cuius attenta continentia, scribimus vobis et volumus quatenus, evocatis Iacobo de Aliprandis et ceteris eius consortiis in supplicatione denominatis, studeas ad invicem partes ipsas componere et concordare. Si autem concordie locus non esset, intelectis partium iuribus, iustitiam faciatis summarie et expedite et prout vobis convenire videbitur, inspecta rey qualitate, per modum quod neutra partium digne possit conqueri. Data Mediolani, die nono may MCCCCLII.