Registro n. 10 precedente | 190 di 1018 | successivo

190. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1452 maggio 12 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria di risolvere (anche in base a una nuova supplica monacale, sentite le parti e vagliati i rispettivi diritti) la controversia per un mulino sul Tanaro, che contrappone le monache di Maria Vergine degli Angeli ad Antonio de Zopis.

Potestati Alexandrie.
De anno proxime ellapso tibi vel tuo scripssimus precessori in facto vertentis controversie inter moniales gloriose Virginis Marie Anglorum observantie Sancte Clare civitatis illius Alexandrie cum Antonio de Zopis, occasione cui[u]sdam molandi[ni], siti in flumine Tanagri et ad suplicationem ipsarum monialium quod, vocatis vocandis, controversia ipsa cognosceretur et terminaretur prout in eisdem litteris continere reperiatur. Nunc, vero, parte dictarum monialium altera superinde exhibita [ 31r] est supplicatio, cuius attendentes seriem denuo scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis vacandis ac visis et dilligenter examinatis partium ipsarum iuribus, perhabita quod de contentis in supplicatione informatione summaria, si ita esse, uti exponitur, comperieris, ius facias et ministres ius sumarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, abiectis cavilationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque rem hanc expediendo infra dies viginti continuos a die harum presentationis computandos, et taliter quod hee moniales laboribus et expensis nequaquam frustentur, nec causam habeant ad nos cum querelam redeundi. Datum Mediolani, die xii MCCCCLII.