Registro n. 10 precedente | 242 di 1018 | successivo

242. Francesco Sforza ai presidentes di Cremona 1452 giugno 3 Robecco

Francesco Sforza ordina ai presidentes della cittą di Cremona di non dare alcuna noia ai macellai cittadini e di cancellare e annullare le condanne che, nel mese di dicembre, furono date ingiustamente da alcuni ufficiali per non aver osservato il calmiere per la vendita delle carni, nonostante si fosse convenuto che, in detto mese, non si facesse alcuna novitą contro i macellai e i dazieri della scannatura.

Presidentibus civitatis Cremone.
Conquerentibus his proximis diebus nonnullis becariis de civitate illa nostra Cremone quod de anno proxime preterito et de mense decembris littere per aliquos ex offitialibus, per vos deputatis, indebite comdemnati fuerunt ex eo quod calmerium eis datum per dictos offitiales circa venditionem carnium non observaverint, volentes huius rei certiores fieri, scripsimus refferendario ibi nostro nos avisatos redderet prout hec res se habet, a quo habuimus dictam comdemnationem contra iustitiam processisse, nam enim vobis presidentibus, his diebus mensis decembris predicto de accordio fuit quod ipsis becariis et datiariis scanature nulla pro eo mense decembris novitas fieret, quo mense elapso observarentur capitula et ordines vestri superinde, quibus non attentis, dicti officiales memoratos becarios condennarunt, quatenus, cum non intendamus nec velimus cuipiam iniustitiam fieri, vobis scribimus et mandamus, veris extantibus predictis, provideatis opportune quod sepedictis [ 38r] becariis nulla molestia fiat, condennationes et acta quique ea ex huiusmodi causa contra eos cancellando et annullando et annullari et cancellari faciendo, taliter quod ulteriorem querimoniam facere non habeant. Data Robechi in nostris felicibus castris, die iii iulii 1452.