Registro n. 10 precedente | 278 di 1018 | successivo

278. Francesco Sforza al podestà di Castel San Giovanni 1452 giugno 23 Dello

Francesco Sforza comanda al podestà di Castel San Giovanni che, convocate le parti e risultandogli vero il credito che Giovanna Bariani, moglie del defunto Giovanni Bariani, vanta per ragioni dotali da Sebastiana Bariani e dal di lei figlio Pietro Gerolamo, disponga che speditamente consegua quanto le spetta.

Potestati castris Sancti Iohannis.
Creditricem se asserit Iohanna Bariana, uxor quondam Iohannis Bariani, Sebastiane Bariane et Petri Ieronimi, eiusdem Sebastiane filii, de certa pecuniarum summa, occasione dotis sue et iurium dotis, prout publico constare instrumento dicit et prout etiam ex sentencia apparet arbitramentali lata inter ipsas partes, de quibus pecuniis, licet sepenumero satisfieri requisiverit, satisfactionem non posse consequi conqueritur. Propterea scribimus tibi et mandamus quatenus, vocatis vocandis, constante tibi de credito prefato Iohanne, attento quod mulierum iura dotalia precipue dignis sunt plectenda favoribus, opportune provideas quod eius debitam assequatur satisfactionem, tam pro dote quam iuribus eiusdem, expediendo premissa summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque abiectis et ullo absque litigio facti veritate attenta et taliter qui absque dillationibus frustatoriis sibi satisfactum sit. Ex felici exercitu nostro apud Addellum, die xxiii iunii 1452.