Registro n. 10 precedente | 446 di 1018 | successivo

446. Francesco Sforza al referendario di Pavia 1452 agosto 9 Quinzanello

Francesco Sforza ordina al referendario di Pavia che al mercante ferrarese Giovanni da Scandiano venga dato tutto quanto gli č stato ingiustamente portato via e faccia revocare quanto č stato mosso contro di lui.

Refrendario nostro Papie.
Significastis nobis predie quo pacto Iohannes de Scandiano, mercator et subditus illustris domini marchionis ferrariensis, carceribus vestri mandato emancepatus erat, et indebite ob causam illorum noninorum (a), de quibus, inclusa eius petitione mentio habetur de in istis (b) quod nobis processum proinde factum que omnia attendentes scripsimus vobis ut illum e carceribus liberari faceretis, nu[n]c vero coram nobis Iohannes idem gravem exhibuit querelam abserens plurima sibi obinde oblata, nundum sibi esse restituta requirensque nobis ut, posteaquam (c) indebite eiusmodi molestiis affectus est, velimus pro iuris debito indemnitati (d) sue consulere. Quam ob rem contentamur et volimus (e) quod indebite supplicanti ablata sibi hac de re quecumque libere restitui fatias et omnem (f) contra eum exinde atentatam novitatem fatias revocari quemadmodum honestati (g) consentaneum videtur. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die viiii augusti 1452.


(a) Cosė in A.
(b) Segue que depennato.
(c) Segue quam depennato.
(d) Segue indemnitati ripetuto.
(e) Cosė in A.
(f) omnem in A con inutile segno abbreviativo.
(g) honestati in interlinea; segue iuri depennato.