Registro n. 10 precedente | 700 di 1018 | successivo

700. Francesco Sforza a Oldrado Lampugnani e al luogotenente di Parma 1452 settembre 29 Leno

Francesco Sforza si dice sorpreso che Oldrado Lampugnani, consigliere, e il luogotenente di Parma, non abbia ancora portato a termine la vertenza tra i parmensi Pietro Tuculo e Pietro Garimberti. Vuole che, chiamate le parti, proceda poi con maggiore conoscenza dei fatti alla conclusione della controversia.

[ 116r] Domino Oldrado, consiliario, ac locumtenenti Parme.
Scripsimus alias pro expeditione cuiusdam controversie, iamdudum vertentis inter Petrum Toculum, parte una, et Petrum de Garimbertis, parte altera, ambos cives nostros Parmenses. Nuperime autem, cum intellexerimus eam causam nundum diffinitam esse, sicuti optamus, iterato vobis scribimus ac plurimum oneramus et committimus quatenus, vocatis partibus ipsis, de veritate huiusmodi controversie conemini reddi clariores, et ad illius diffinitionem procedatis, prout vobis convienientius videbitur, taliter quod iustitie sit locus et equitati, nec obinde ulterius vobis dare litteras habeamus, quemadmodum vos facturos indubitanter credimus, aliquibus in contrarium disponentibus nequaquam attentis. Data in nostris felicibus castris apud Lenum, die xxviiii septembris 1452.