Registro n. 10 precedente | 828 di 1018 | successivo

828. Francesco Sforza al podestà di Lodi 1452 ottobre 31 Calvisano

Francesco Sforza, visto che la vertenza di cui alla supplica del lodigiano Tommaso Azzone va per le lunghe, ordina al podestà di Lodi che, intese le parti e mantenendo il ricorrente nel possesso del sedimine menzionato nel ricorso, faccia speditamente giustizia, in modo che, entro un mese e mezzo, la controvervia sia conclusa con buon accordo delle parti.

Potestati Laude.
Diebus elapsis scripsisse recolimus locuntenenti nostro civitatis illius quod de causa, de qua in inclusa supplicatione Thomasii Azonis, civis nostri Laudensis, exprimitur se intromitteret nullatenus, sed partes remitteret ad earum iudicem competentem. Nunc vero, quia Thomasius ipse conqueritur et dubitat ne res hec in longum per litigiorum anfractus et protellationes deducatur, cum inhabilem ad litigandum se asserat, ea de re, mandamus tibi et volumus quatenus, habitis partibus, in causa huiusmodi iustitiam ministres summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, ac ullo absque litigio, frivolis cavillationibus et obiectionibus quibuscumque posthabitis, manutenendo supplicantem ipsum in et ad possesionem sediminis in supplicatione memorati, si et prout de iure manutenendus venit, premissaque expedias intra mensem unum cum dimidio post harum receptionem ad tardius, ut celerem causa hec finem suscipiat, que res utrique parti conveniet. Ex felicibus nostris castris apud Calvisanum, die xxxi octobris 1452.