Registro n. 10 precedente | 872 di 1018 | successivo

872. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 novembre 8 Calvisano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano che, se gli consterà per testimoni, che Giovanni Fiondrono è, comunque, venuto in possesso delle vesti di Ludovica, moglie di Francesco Landriani, costringa con giudizio sommario, ricorrendo, se necessario, alla detenzione, detto Giovanni a restituire le accennate vesti.

[ 145v] Potestati Mediolani.
Supplicationem his inclusam suscepimus parte egregie domine Ludovice, uxoris spectabilis militis dilecti nostri domini Francisci de Landriano, cuius continentiam attendentes, committimus tibi et mandamus quatenus, si constiterit per testes, alias in causa tamen legiptime et inter eosdem litigantes productos pro parte dictorum iugalium, vel alterius partium earundem, contra Iohannem Fiandronum, vel aliter habuisse dictas vestes et ad eius manus pervenisse, sicuti exponitur, ipsum Iohannem cogas per omnia iuris remedia et, si expedietur, etiam per personalem detentionem ad restituendum et reassignandum predicte domine Ludovice, vel alteri eius nomine, vestes suas predictas, expediendo predicta infra dies viginti proxime futuros a die harum presentationis, ius summarium et expeditum, facti veritate comperta, administras. Ex felicibus castris nostris apud Calvisanum, die viii novembris 1452 (a).


(a) A margine sinistro: Pro domino Francisco de Landriano.