Registro n. 10 precedente | 89 di 1018 | successivo

89. Francesco Sforza al podestà e al referendario di Piacenza 1452 maggio 3 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà e al referendario di Piacenza che facciano avere all'ebreo Mayero i venticinque ducati con cui sovvenne il duca, tramite Giovanni de Torgio.

Potestati et referendario Placentie.
Dilecti nostri, replicatis vicibus scripsimus vobis ut Mayeri hebreo restitui faceretis illos ducatos vigintiquinque de quibus mutuo nobis subvenit, et eos exbursavit condam Iohanni de Torgio et, prout nu[n]c aserit, nundum illos hebere potuit, de quo mirati sumus, quapropter denuo scribimus vobis et mandamus, quia sic debitum est, quatenus sibi satisfieri faciatis, omni mora post habita et taliter quod ulteriorem obinde non sentiamus querimoniam et, prout feceritis, nobis rescribatis. Data Mediolani, die tertio may MCCCCLsecundo.