Registro n. 11 precedente | 1376 di 1770 | successivo

1376. Francesco Sforza al podestà di Piacenza 1453 aprile 21 Milano

Francesco Sforza siccome a lui sono particolarmente detestabili le liti tra affini vuole che il podestà di Piacenza, vista la supplica di Caterina e Marco Arcelli, convochi le parti e cerchi di conciliarle entro quindici giorni. Non riuscendovi, se dovesse sapere che fra loro esiste tale rapporto di affinità per cui, a norma dei decreti e degli statuti cittadini, le parti possono essere indotti a un compromesso, solleciti le parti a trovarsi per ciò un amico che, con procedura sommaria, nell'osservanza dei decreti e degli statuti li riconcilii.

Potestati nostro Placentie.
Intellectis hiis, de quibus introclusa supplicatio Caterine et Marci de Arcellis facit mentionem, ac cupientes quantum nobis sit possibile litigia et differentias, maxime inter affines vertentes, tollere, quas summas exosas habemus, et super omnia expedite iustitie locum esse, volumus et tibi committimus ac mandamus quatenus, vocatis vocandis, studeas omni cum diligentia et circa partes ibi nominatas componere, et ubi compositioni locus infra quindecim dies esse non possit, eo tunc, si noveris partes tali affinitate coniunctas esse ut, ex forma decretorum vel statutorum illius nostre civitatis, debeant cogi ad compromissum, ipsas compellas ad compromitendum in amicum seu amicos comunes, iuxta seriem ipsorum decretorum aut statutorum, premissa expediendo summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscunque reyectis, et per modum quod partes ipse indebitis non frustrentur laboribus et expensis, et causam non habeant iusta cum querimonia ad nos reddendi. Data Mediolani, xxi aprilis 1453.