Registro n. 11 precedente | 1399 di 1770 | successivo

1399. Francesco Sforza al potestà di Mortara 1453 aprile 23 Milano

Francesco Sforza si dice sorpreso che i mortaresi Antonio e Ottone, padre e figlio, de Mayo, siano stati costretti a nuovamente lamentarsi per il mancato rispetto delle esenzioni e immunità, di cui godono in vigore dello statuto e delle lettere ducali, e, pertanto, ne impone il loro rispetto.

Potestati Mortarii.
Iterratam suscepimus queremoniam ab Antonio et Ottone, patre et filio, de Mayo, habitatoris (a) terre illius nostre Mortarii, quod licet ab oneribus quibusvis realibus et personalibus atque mixtis exempti immunesque sint et esse debeant vigore cuiusdam statuti et litterarum nostrarum, tamen videris contra dispositionem, de quo siquidem mirati non leviter (b) de te sumus et dolemus. Et obinde denuo iniungimus tibi expresse et mandamus, quatenus predictam immunitatem et exemptionem supplicantibus eisdem efficacius observes et inviolabiliter observare omnino facias, per modum quod exinde ulterior ad nos querella defferi non possit, nec alias, hac pro re tibi nostras reiterare litteras non oporteat. Data Mediolani, xxiii aprilis 1453.


(a) Così A.
(b) Segue et eam infrangere velle preter statuti et litterarum ipsarum nostrarum dispositionem depennato.