Registro n. 11 precedente | 1476 di 1770 | successivo
1476. Francesco Sforza al capitano di Casteggio 1453 maggio 2 Milano
Francesco Sforza comanda al capitano di Casteggio che accertato quanto si contiene nella supplica che gli invia, faccia in modo che il ricorrente ottenga con rito sommario tutto quello che de iure gli รจ dovuto.
[
304v]
Capitaneo Clastegii.
Recepimus supplicationem, quam his tibi mittimus introsertam, cuius attento tenore committimus tibi et volumus quatenus ipsi supplicanti ius ministres summarium et expeditum, contra in supplicatione enarratum, sine strepitu et figura iudicii, cavilationibus et frivolis exceptionibus quibuscunque reiectis, et postquam de vero supplicantis credito tibi constiterit, cogas et compellas ad sibi integre persolvendum et satisfaciendum omne et totum id de quo verus supplicans ipse apparuerit creditor per omnia iuris remedia, ita et taliter quod, quam brevius fieri poterit, suum cum integritate debitum consequatur. Data Mediolani, secunda maii 1453.