Registro n. 11 precedente | 656 di 1770 | successivo

656. Francesco Sforza al vicario arcivescovile 1453 gennaio 31 Milano

Francesco Sforza sollecita il vicario arcivescovile a intervenire perché il ministro dell'ospedale milanese del Brolio affidi ad Andrea de Ricardi la conduzione della possessione affittatagli in presenza di molti. Annulli, conseguentemente, la locazione della stessa possessione fatta ad altri.

Domino vicario archiepiscopalis curie Mediolani.
Andreas de Ricardis, civis noster Laudensis, conqueritur de ministro hospitii Brolii nostri huius civitatis, ex eo quod sibi in multorum presentia quandam dicti hospitii locavit posessionem sitam in Laude, de qua exinde aliter locationem fecisse debuit, sicuti ex inclusa eius supplicatione clarius inteliges. Cum igitur indignum sit de eadem re binam assequi locationem, nec talia facere religiosos conveniat, eam ob rem ortamur vos et oneramus quod, habita de narratis informatione, summarie et absque litigio, si vera fuerint exposita, provideatis expedienter quod supplicans eam ipsam posessionem iuxta promissa, hincinde sequatur et, prout iuri consentaneum fuerit, rem hanc quam brevius fieri poterit expediendo ne supplicans obinde his super hospitiis diutius habeat remorari. Mediolani, xxxi ianuarii 1453.