Registro n. 13 precedente | 459 di 1330 | successivo

460. Francesco Sforza al capitano del distretto di Novara 1452 maggio 5 Milano

Francesco Sforza comunica al capitano del distretto di Novara che per la sua propensione a fare quanto piace a Filippo Borromeo e a utilità dei suoi uomini ha disposto, in considerazione dei luoghi sottoelencati e della condizione degli abitanti, di concedere la licenza di portare in qualsiasi giorno di mercato ad Arona e vendere fino a trentasei moggia di biade, nate e raccolte sul loro territorio. Abbia l'usuale avvertenza che non siano biade raccolte altrove. La licenza ha validità fino a tutto il mese di giugno, salvo proroga concessa dal duca. Annessa lista dei suddetti luoghi.

[ 149v] Nobili viro et capitaneo districtus nostri Novariensis.
Pro meritis erga nos magnifici comitis Filippi Bonromei, dilectissimi nostri, libenter inclinamus ad ea que sibi placeant et hominibus suis commoditati sint ob eius contemplationem futura. Intellecta igitur ex eo conditione hominum subditorum et locorum, in cedula presentibus inserta, descriptorum, contentamur ac volumus quatenus dictis hominibus opportunam in scriptis concedas licentiam quod in quolibet die mercati duntaxat possint usque ad quantitatem modiorum trigintasex, que nata et collecta sint super territorio suo et non aliter, Aronam conducere seu conduci facere, vendendi gratia ut ex denariis eiuscemodi vendendorum bladorum suorum iuvare sese in aliis necessitatibus suis valeant. Debes atamen advertere diligenter ne, pretextu quod ipsa blada sint nata et collecta, velud prediximus, alia alibi nata et collecta conducant fraudolenter, et concessionem hanc decernimus per totum mensem iunii proxime futurum duraturam, abinde vero ultra nullam caveas facere licentiam, nisi alias a nobis litteras habueris superinde. Cunctis tamen in rebus occurrentibus quantum honestas patiatur et ordinum nostrorum conservatio, subditos omnes prefati comitis Filippi bene et favorabiliter pertractando. Data Mediolani, die quinto maii 1452.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.
Nominalocorum:
Locus Simi,
Bugagni,
Burgi Ticini,
Verneri,
Grate,
Gratici,
Roveslate,
Comignagi et
Dimignani.