Registro n. 14 precedente | 1764 di 1952 | successivo

1764. Francesco Sforza a Oldrado da Lampugnano 1453 maggio 15 Milano.

Francesco Sforza informa Oldrado Lampugnani che Antonia Brugora, tutrice di Gianluigi, figlio del fu Giacomino Tritio, gli ha chiesto di fare in modo che Guido Terzi di Parma, che da tempo avrebbe dovuto provvedere, sia indotto a dare al pupillo o alla tutrice quanto per legge è dovuto. Viene allegata la supplica in cui la suddetta tutrice chiede al duca di ordinare a Oldrado da Lampugnano, commissario di Parma, di indurre Guido a versare la somma ancora dovuta.

Domino Oldrado de Lampugnano.
Supplicatum est nobis parte Antonie de Brugora, tutricis Iohannisaluisii pupilli, filii quondam Iacobini de Tritio, civis nostri Mediolanensis, in forma quam intelligetis per eius supplicationis copiam presentibus incluxam. Attendentes igitur ipsius suplicationis continentiam et insuper quod agitur de causa pupilli, qui omnibus debitis favoribus adiuvandus est, quamquam multam habuisse videtur nominatus in supplicatione Guido temporis conmoditatem ad satisfatiendum, velut in dicta exponitur supplicatione, commictimus vobis ac volumus quatenus, ubi summarie, simpliciter et de plano ac sine strepitu et figura iudicii, cessantibusque cavillationibus omnibus constiterit de debito provideatis opportune quod ipse Guido memorato pupillo sive prenominate (a) tutrici vel cuicumque numptio suo eorum nomine illuc venienti ad integrum satisfaciat pro omni ac toto eo de quo compertus fuerit iuridice sibi debere, ita quod dictus pupillus nequaquam contra ius suum oppressus maneat, quod alienum ab omni tam intemtione nostra quod honestate foret. Data Mediolani, die xv maii 1453.
Cichus.
Tenor supplicationis.
Illustrissime princeps, cum vestra fidelissima servitris Antonia de Brugora, tutrix, et tutorio nomine Iohannis Aluysii filii, quondam et heredis Iacobini de Tritio, (b) civi Mediolani, habere de [ 430r] beat a spectabili domino Guidone de Terziis de Parma libras cccciii et solidos iii imperiales pro resto certe obligationis, pluribus iam annis per ipsum Guidonem versus dictum quondam Iacobum facte, ut publico apparet instrumento, et licet, iam dudum, ad certam conventionem cum dicto Iacobo devenerit de satisfatiendo et respondendo eidem per certos terminos, tamen id nequaquam executus est nec exequitur in magnum ipsius pupilli dampnum et preiudicium.
Ideo humillime suplicatur parte dicte Antonie, tutricis et tutorio nomine ut supra, ut his actentis dignemini opportune scribere et mandare magnifico domino Oldrado de Lampugnano, conmissario vestro Parme, quatenus ad omnem dicte supplicantis, vel numptii sui, instantiam per omnia expedientia et opportuna remedia, omni subIato litigio, provideat quod dictus Guido debitum faciat dicto pupillo summarie et celeriter, ne ibi super hospitiis moram diu trahere habeat, quod inumanum quidem foret nec creditur fore vestre intentionis, ipsum Guidum coeundo etiam iIla via, qua sibi videbitur convenire, ad predictorum satisfationem, aliquibus in contrarium disponentibus non attentis.

(a) Segue tutrice depennato.
(b) Segue cuius depennato.