Registro n. 15 precedente | 1286 di 1468 | successivo

1286. Francesco Sforza a Tommaso da Rieti, al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1457 maggio 30 Milano

Francesco Sforza ordina a Tommaso da Rieti, revisore, e ai Maestri delle entrate di far avere al suo familiare Giacomo da Piacenza ducati d'oro 485 per sovvenzioni fattegli in due riprese, l'una per ducati 300 e l'altra per ducati 35, ai quali vanno aggiunti ducati 150 per cavalli datigli quando era negli accampamenti presso Ghedi. Tale somma di 485 ducati va reperita dalle condanne, spettanti alla Camera ducale, fatte o da farsi a Piacenza e Parma e in tutti i luoghi di detti episcopati. Il tutto va riportato sui libri di detta Camera e annotato come spesa consumata.

Domino Thome de Reate, revisori, ac Magistris intratarum extraordinariarum.
Dare debemus domino lacobo de Placentia, familiari nostro, ducatos quattuorcentum octuagintaquinque auri, de quibus nobis subvenit in duabus vicibus, altera silicet de ducatis trecentum, alia vero de ducatis trigintaquinque. Item pro equis ab eo habitis eo tempore usque quo in castris agebamus apud Gaydum de ducatis centumquinquaginta, qui omnes assendunt summam predictam ducatorum quattuorcentum octuaginta quinque, quos sibi restituere volentes, quemadmodum non inconveniens censemus, volumus et vobis mandamus quatenus predicto domino Iacobo, familiari nostro, dictos ducatos quattuorcentumoctuagintaquinque auri assignare et respondere, ac assignari et responderi facere debeatis super et de quibuscunque condemnationibus et conventionibus, tam factis quam fiendis, in civitatibus Placentie et Parme, ac omnibus locis ipsarum episcopatuum Camere nostre spectantibus, ponendo eos pro expensa consumata, et deinde super libris Camere nostre fieri faciendo scripturas quaslibet opportunas. Data Mediolani, die xxx maii 1457.
Marcus.
Declarantes quod dicti denarii sint ducati Camere auri et in auro. Data ut supra.
Franciscusfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Iohannes.