Registro n. 15 precedente | 1362 di 1468 | successivo

1362. Francesco Sforza a Gerardo de Collis 1458 febbraio 9 sine loco

Viene fatto sapere ai Maestri delle entrate ordinarie che a Gerardo de Collis vanno accreditati 16 ducati aurei dati a Bartolomeo de Senis che, per ordine ducale, lo accompagnò con due cavalli in Savoia e a Genova.

MCCCCLVIII, die viiii februarii.
Domini Magistri intratarum ordinariarum, quia dominus Girardus de Collis quem illustrissimus dominus noster misit in Sabaudiam usque de mense augusti proxime preteriti solvit ducatos sedicim auri Bartolomeo de Senis, qui mandato prefati domini secum profectus est cum equis duobus et, recedens die decimonono dicti mensis, rediit ad xiii mensis septembris; quique missus deinde Ianuam ac, recedens [ 426v] die decimo septimo ipsius mensis septembris, rediit ad xxii mensis octobris proxime quoque preteriti, vult illustrissimus dominus prelibatus quod pro satisfactione predicti domini Girardi de predictis sedicim ducatis aureis ei responderi et scripturas quaslibet expedientes et opportunas fieri faciatis.
Antonius Guidobonus.