Registro n. 15 precedente | 690 di 1468 | successivo

690. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1454 febbraio 17 Milano

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate di far avere dal primo gennaio del corrente 1454 la provvisione spettante ad Alberico Maletta, da lui designato membro del Consiglio di giustistizia, dopo averlo richiamato da Ferrara. Non eccepiscano che non abbia da allora preso parte a detto Consiglio, perché sempre impegnato in servizi ducali.

[ 228v] Regulatori et Magistris intratarum.
Evocavimus ex Ferraria et ad servicia nostra reduximus spectabilem militem et eximium doctorem dominum Albricum Maletam eumque in consiliarium nostrum ad Consilium iusticie assumpsimus quenadmodum ex litteris officii sui vobis presentatis intelligere debuistis, et licet in ipsis litteris mentio fiat quod provixio sua incipere deberet ab ea die in antea qua huiusmodi officium intrasset, volumus tamen, vobisque mandamus quatenus prefato domino Albrico respondeatis seu responderi faciatis integre de dicta eius provixione, incipiendo in kalendis ianuarii anni presentis 1454 successive secundum ipsarum litterarum disposicionem, non obstante quod ab inde citra distullerit dictum ingredi officium, quoniam ab ipsis kalendis ianuarii citra continue prefatum dominum Albricum in serviciis nostris exercuimus, fieri faciendo scripturas, rationes et bullectas quaslibet opportune superinde. Mediolani, xvii februarii 1454.
Christoforus.
Cichus.