Registro n. 15 precedente | 799 di 1468 | successivo

799. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1454 settembre 30 Milano

Francesco Sforza ricorda al Regolatore e ai Maestri delle entrate che tanti e tali sono i meriti dei marchesi di Incisa, e tale fu ed č la loro fedeltą e devozione verso lui e il ducato, specie in eventi difficilissimi e di grande importanza; per cui cui li ha carissimi. Intendendo proseguire a dimostrare la sua magnanimitą, ha deciso di assegnare sulle entrate ducali d'Oltrepo, a far tempo dal primo gennaio 1455, una provvisione annuale, in tre rate, di cento ducati a Iacobo, figlio del quondam Perino, che fra tutti i detti marchesi merita la sua generositą.

Regulatori et Magistri intratarum.
Tot et talia sunt apud nos merita magnificorum dominorum marchionum de Incisa, talisque fuit, et est, eorum fides et devotio erga nos et statim nostrum, presertim in rebus difficilimis et maxime importantibus, ut merito ipsos carissimos fidissimosque habeamus. Volentes itaque liberalitate et munificientia nostra prosequi, egregium Iacobum, filium quondam spectabilis militis domini Perini, ex dictis marchionibus, qui, inter ceteros ipsos marchiones uberime gratiam et munificientiam nostram promeretur, ordinavimus ipsi Iacobo, et per presentes ordinamus, annualem provixionem ducatorum centum a solidis lxiiii pro ducato. Volumus igitur, vobisque mandamus quatenus prefato Iacobo assignetis super intratis nostris ultra Padum, de quibus melius et commodius vobis videbitur pro satisfactione sua dictos ducato(s) centum, et de eis respondeatis, seu responderi faciatis, incipiendo in kalendis ianuarii anni 1455 proxime futuri, singulis quatuor mensibus pro tertia parte et successive annuatim, donec aliud per nos in contrarium mandabitur, de quibus fieri faciatis rationes et scripturas quaslibet opportunas tractando eum honorabiliter et favorabiliter respectibus predictis. Data ut supra.
Christoforus.
FranciscuSfortia manu propria subscripsit.
Cichus.