Registro n. 15 precedente | 892 di 1468 | successivo

892. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1455 aprile 3 Milano

Francesco Sforza informa i Maestri delle entrate straordinarie che a compenso dei meriti acquisiti da Matteo de Trevio, precettore di suo figlio Sforza, aggiumge, dal primo gennaio scorso, otto fiorini alla sua provvivione mensile di sedici fiorini e li sollecita a fare le necessarie scritture e a provvedere che tali denari gli arrivino puntualmente.

Magistris intratarum extraordinariarum.
Pro aliqua retributione meritorum apud nos nobilis Mathei de Trevio, magnifici Sforcie filii nostri preceptoris, addidimus ad eius solitam provixionem florenorum sedecim, florenos octo, a solidis xxxii imperialium. Itaque volumus vobisque mandamus quatenus dicto Matheo respondeatis, seu responderi faciatis de dictis florenis octo singulis mensibus, incipiendo in kalendis ianuarii proxime preteritis anni presentis, ultra solitam provixionem dictorum florenorum sedecim, de quibus fieri faciatis scripturas et rationes quaslibet opportunas, providendo quod de ipsis denaris se iuvare possit singulis mensibus, videlicet de florenis xxiiii, a solidis xxxii imperialium, in mense, in totum omnibus computatis. Data Mediolani, die iii aprilis 1455. (a)
Christoforus.
FranciscuSfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.


(a) A margine: Pro magistro Matheo de Trevio.