Registro n. 16 precedente | 1365 di 1825 | successivo

1365. Francesco Sforza al podestą di Casteggio 1454 maggio 7 Milano.

Francesco Sforza vuole che il podestą di Casteggio, accertato il credito di Abramo de Ardicis di Vigevano, glielo faccia avere con rito sommario dagli eredi di Franceschino di Codecą, detto Becheto di Casteggio.

Potestati nostro Clastigii.
Asserit Abraam de Ardiciis de Viglevano, familiaris noster dilectus, creditorem se esse heredum quondam Francischini de Codecha, dicti Becheti de Clastigio de certa pecuniarum summa, ex causis in inclusa supplicatione seriosius annotatur. Quibus attentis, volumus, et tibi comittimus quatenus, evocatis qui evocandi veniunt, si tibi costiterit memoratum Abraam verum esse creditorem, uti exponit, provideas opportune quod sibi integre satisfiat, in premissorum expeditionem, procedendo summarie simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, abiectis cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque, facta tantum veritate attenta ac ullo penitus absque littigio ne is Abraam quem nostris assidue in serviciis (a) habemus occupatum per littigia trahatur. Data Mediolani, vi maii 1454.
Thomax de Angeli.
Cichus.

(a) Segue habi depennato.